Canalblog
Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
9 mai 2006

Dies Europae

Hodie in tota Europa celebratur dies festus, dies Europae ipsius. Hac occasione Lutetiae saltem pleraeque aedes publicae coloratae sunt colore caeruleo, quem nemo ignorat esse colorem Europae. Color est vexilli Unionis Europaeae, duodecim stellis aureis...
Publicité
Publicité
8 mai 2006

Nunc est ridendum

Hoc est nuntium quod heri mittere volebam, nisi nescio quod incommodum (vel, ut ex Anglico vertam: nescio quis 'cimex') me impediisset, ne situm cupitum impetrarem. De qua re ipse scripsi in commentario hesterni diarii . Heri enim erat dies risui dedicatus,...
6 mai 2006

Finis hebdomadis

Hic finis hebdomadis (vel hujus hebdomadis finis, si mavultis), sicut praeteritus, erit longior solito. Etenim ille (id est: praeteritus) includebat Lunae diem, qui congruebat cum prima die mensis Maii, celebrata in plerisque orbis terrarum regionibus,...
5 mai 2006

Neque vates, neque regis filius

Me rogat Maximus noster Hispanus ut me ipsum in vatem convertam, ut e somno excitem Musas, quae jamdiu dormitant, et iis canam carmina aetheria quae eas alliciant. Sed infortunate non sum vates, neque magus. Sin autem non sunt Musae quae nobiscum olim...
3 mai 2006

Memento...

Fertur monachos olim, quoties inter se occurrebant dum ambulant in monasterio, —eos quidem quibus loqui licebat, nam plerique eorum silentium perpetuum servare debebant—, se invicem salutare solitos esse his verbis " Frater, memento mori". Mos vere singularis....
Publicité
Publicité
2 mai 2006

Caesar, ubi es ?

Cur rogem "Caesar, ubi es ?" fortasse mirabimini, optimi lectores et lectrices. Causa est quod nihil accepi ex compluribus diebus, et opto ut aliquis, ut Caesar olim, commentarios suos scribat. Etenim, ille, bello cum Gallis suscepto occupatissimus, satis...
1 mai 2006

Prima Maii

Traditum est a majoribus (ex plus quam centum et viginti annis) prima die mensis Maii (antiquitus: Kalendis Maiis) celebrare diem festum operariorum. Nemo hodie laborat, tabernae clausae sunt, exceptis paucis ubi veneunt cibi, et sodalitates operariorum...
Publicité
Publicité
<< < 1 2 3
latine
Publicité
Publicité