Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
3 mai 2006

Memento...

Fertur monachos olim, quoties inter se occurrebant dum ambulant in monasterio, —eos quidem quibus loqui licebat, nam plerique eorum silentium perpetuum servare debebant—, se invicem salutare solitos esse his verbis " Frater, memento mori". Mos vere singularis. Eadem sententia (Memento Mori) usurpata est a scriptrice Britannica, nomine Muriella Scintilla (Anglice: Muriel Spark), qua inscribatur unus ex ejus libris. Nescio de qua re agatur in hoc libro, quem non legi, titulum solum notavi. At contra, ut mihi videtur, potius est dicendum, quoties alicui occurrimus : " Frater homo , memento vivere". Ita est, mi frater homo, memento vivere, memento gaudere, ridere, amare, carpere quot fatum tibi dederit dies ! Et imprimis junge amicitias, cole amicos et amicas, nam, ut ait sapiens quidam, sine amicitia non potest esse vita vitalis. Itaque valde gaudeo, amice Ludovice, quod mei meministi et commentarium pretiosum misisti. Quod ad Musas pertinet, spero eas mox e somno suo, vernali tempore suadente et hortante, tandem experrecturas. Valete, omnes, et mementote vivere... Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
A
Albinus amico optimo spd.

Decrevimus novam rubricam in Ephemeride creare de blogis Latinis qui in Interrete magis magisque florent. Ope fluxus RSS 5 ultimos nuntios ostendimus. Tuum inclusimus:
http://ephemeris.alcuinus.net/rsspastrix.php
Si tibi displicet, statim amoveamus. Si autem a te liceat, nonnullos lectores tibi adducere possit.
Vale quam optime.
Albinus.
P
Poteras dicere : "Admiratio (subita) me invasit".. Salve !
M
Hahaha, ignoscite mihi ob titulum hanc parvam epistulam causa datum, sed cum Mamahuhus epistulam lexi, deprehensio* summa me possiditur... :-S.

Pauper Pastrix, putavi!! Nullam quietem habere potest!! Ha, ha, ha. Magis magisque de illo scire oportet videtur!. Ita magnus enim es, amice Pastrix!! He, he. ;)

Ecquid cum chartis, chartellis, chartullis ... nudus tandem est!!!.

Censeo Mamahuhu iocandi gratia hoc fecit. Nihil tum refert! Tantum hilaritatem cultum demus... hahahaha.

Valete omnes.

Maximus Hispanus

* Nescio quomodo latine dicitur quod "sorpresa" hispanice, "surpruse" anglice galliceque, "überraschung" germane.
P
In iis quae scribis, care Mamahuhu, sunt quaedam vera, sunt quaedam falsa, ut fieri solet in hoc genere vaticinationum caballicarum ....Vale et amicam tuam verbis meis valere jube...
M
Certe valde longum est iam tempus quo nihil in hoc diario de multis amicorum nostrum scimus.
Sed sine dubio --ut olim Caesar-- eos pugnantes in silva vitae quotidianae (vel cottidianae, ut tibi potius dici libet) esse puto.

Et fortasse hoc bellum difficilior quam bellis Caesaris agendi sit, quia is ubi hostes erant dumtaxat sciebat.

Neque de bellis loqui oportet, sed de musis, quae vacant. Fortasse illae de luce super campos patentes, de sono aquarum rivulorum currentium, de garrulitate passerum supra arbores virides audire vellent. Fortasse quam ob rem musae spectent, sed tacent.

Opus est enim haud de quotidianis rebus, sed de esca spiritu loqui et canere.

Itaque converte te ipsum in vatem saltem per diem unum, et cane musas tuas de aetheriis rebus, quibus illae intellegant.

Ha, ha, ha. Pastrix vates!!!. Mire id specto spectamusque!!

Sed ... nolite riddere! ... Cur non??

Simpliciter... exspectemus!

Interim valete, amici.

Maximus Hispanus
latine
Publicité
Publicité