Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
2 mai 2006

Caesar, ubi es ?

Cur rogem "Caesar, ubi es ?" fortasse mirabimini, optimi lectores et lectrices. Causa est quod nihil accepi ex compluribus diebus, et opto ut aliquis, ut Caesar olim, commentarios suos scribat. Etenim, ille, bello cum Gallis suscepto occupatissimus, satis temporis inveniebat, ut commentarios suos de Bello Gallico immortales componeret. Estisne vos occupatiores quam Caesar ipse ? Bellumne geritis ? Bono animo igitur estote et mittite aliquid. Num vos omnes ferias agitis ? Aut curis gravissimis undique circumdati et distracti non potestis nonnulla temporis momenta ut scribatis ? Ego tamen cottidie invenire debeo aliquid quod dicam, ad tenendum propositum meum. Verum est a me vos non rogatos esse sententiam vestram de proposito meo antequam id susciperem. Itaque non possum vos vituperare. Desinam ergo stomachari et vobis irasci. Heri prima die Maii, ut jam dixi, pluit et operarii multo pauciores quam exspectabatur aut sperabatur decurrerunt per vias urbium: etiam Lutetiae haud numerosi fuerunt, multo pauciores quam solebant tempore eorum tumultuum qui facti sunt adversus 'illud pactum primae conductionis" de quo multa diximus praeteritis hebdomadibus. Heroes fatigati sunt, ut aiunt... Valete, carissimi et carissimae, atque nolite me deserere... Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
L
Ave, dilectissime Patrix.

Ab ore Durii fluminis vehementer te saluto et omnes amicas et amicos latinitatem colentes.

Ubi sunt Claudia, Myrtila, et ceterae musae?

Ubi est Josephus Benignus?

Valete omnes.

Ludovicus
latine
Publicité
Publicité