Hoc est nuntium quod heri mittere volebam, nisi nescio quod incommodum (vel, ut ex Anglico vertam: nescio quis 'cimex') me impediisset, ne situm cupitum impetrarem. De qua re ipse scripsi in commentario hesterni diarii . Heri enim erat dies risui dedicatus, nescio utrum in toto orbe terrarum, an in Europa, an in Gallia sola. Nam medici serio et graviter affirmant risum esse optimum remedium multorum morborum, ita ut nunc in plurimis terris instituantur valetudinaria in quibus aegri curantur ridendo. Sunt quoque quasi scholae quaedam ubi discipuli adulti utriusque sexus docentur quam vehementissime possunt ridere. Cur non ? Nonne ridere est proprium hominis ? Dicunt etiam quadrantem horae (minimum!) risui consecratum cottidie multum prodesse ad valetudinem servandam et ad vitam haud paucis annis producendam. Dignum scitu est antiquis temporibus quoque diem festum in quibusdam urbibus dedicatum esse Deo Risui, ut narrat Apuleius in 'Asino Aureo' suo, cum heros fabulae, nomine Lucius, fuit irrisui toti turbae in theatro urbis congregatae, postquam reus inventus est et damnatus (simulate, ut postea cognovit) quod nocte proxima occidisse credebatur tres homines, qui re vera non erant nisi tres utres. Legite hanc historiolam in libro tertio 'Asini Aurei'.
Ergo, optimi lectores et lectrices, si vultis optime valere et diu vivere, ridete, gaudete, jocamini, ut festivi, hilares, faceti semper sitis.
Pastrix