Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
6 mai 2006

Finis hebdomadis

Hic finis hebdomadis (vel hujus hebdomadis finis, si mavultis), sicut praeteritus, erit longior solito. Etenim ille (id est: praeteritus) includebat Lunae diem, qui congruebat cum prima die mensis Maii, celebrata in plerisque orbis terrarum regionibus, et praesertim in Gallia, ut dies festus operariorum, qui ea die non laborant, quod memini me vobis explanasse in diario tunc scripto. Hac hebdomade vero idem occurrit, nam Lunae dies, octava mensis Maii, est dies anniversarius pacis qua conclusum est bellum mondanum secundum anno MCMXLV (1945), cum Germania, post clades ingentes multis regionibus Europae illatas, et sibi ipsi non minus severe reversas, denique tandem arma deposuit, et exercitibus adversus se foederatis victoriam concessit. Ex illo tempore, in Gallia quidem, illa dies quotannis celebratur, et omnes aedes publicae, scholae, studiorum universitates, tribunalia, et cetera officia publica, necnon pleraeque tabernae clauduntur. Itaque hic finis hebdomadis, ut praeteritus, erit longior solito. Plurimae familiae jam profectae sunt ex urbibus ut agerent hos tres dies ruri, aut in maris littore, nam temperatura facta est calidior. Ego ipse non moveor, et Lutetiae maneo... Valete, optimi lectore et lectrices, et dormite bene, nam hic saltem jam appropinquat media nox... Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
P
Nescio quid acciderit. Sed hodie vesperi nihil scribere possum in diario meo. Sitne culpa interretis, an mea, nescio. Utique cras nuntium mittere conabor. Gratias vobis ago maximas pro commentariis vestris.
Valete...
L
Bravo!, mes amis Pastrix et Maximus Hispanus!

En vous lisant, on sent que notre langue comune est toute a fait vivante!

Ex immo corde vos saluto et rogo latine scribere pergeretis.

Ludovicus vestri
M
Heri non potui commentarium meum ponere, igitur hodie amplior esse debet. :P

Primum omnium valde cum epistula tua hesterna arrisi. Neque vates, neque regulus --ut Augustus Haury in conversione sua operis Antonii Saint Exupèry titulo "Le petit Prince" utitur--, sed Quissote tibi nuncupas. Quissote autem magis vatis quam insanis habebat, quia cibus eius illusiones visaque erant... et qualibus escis vates aluntur?

Lege iterum totum diarium tuum, et videbis quam vatis in eo exstat !!. Non solum in contentu, sed etiam in sententiis pluris ita noti potest.

Sed tibi puto cor dormit et caput regit! Bonum quoque ita sit!.

Et nunc de rebus mundi loquamur... Iam sexagesimum primum anniversarium finis Belli Magni Secundi completur. Tempus certe fugit!

Hoc pueris iam longinquum est, immo vero ipse, Deo gratias, non id vivi; sed meminisse oportet ut numquam denuo in tam crassum errorem cadere. Et opus est quoque excogitare corde haec non solum ab uno accidit, omnes conscii fuerunt (vel fuimus), quia nemo istud facit nisi ceteri morigerantur nec causas ratinesque eo damus.

Stultitia moderatorum, qui se ipsos democratas appellant, tyrannos creat. Igitur nos, populus mundi, custodes nostrorum ipsorum sumus.

Pax bellum est, quo diem e die, proelium e proelio expugnandum est. Atque iterum dico et dicam: milites et duces huius belli ipsi sumus, non moderatores, qui tantum aerem alienum sibi volunt.

Maximus vestri, qui modo hac deambulat.

Maximus Hispanus
latine
Publicité
Publicité