Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
9 mai 2006

Dies Europae

Hodie in tota Europa celebratur dies festus, dies Europae ipsius. Hac occasione Lutetiae saltem pleraeque aedes publicae coloratae sunt colore caeruleo, quem nemo ignorat esse colorem Europae. Color est vexilli Unionis Europaeae, duodecim stellis aureis ornati. Itaque Turris Eiffeliana, Arcus Triumphalis (a Napoleone Primo media Platea Stellata erectus), et alia monumenta publica sunt decorata luminibus caeruleis, quod plane insolitum est. Utinam hae illuminationes revocent ad memoriam civium in diversis regionibus Europae eos eamdem patriam communem habere, post tot annos, immo tot saecula, quibus miserrima terra nostra tot bellis atrocissimis dilacerabatur, et praecipue bello mundano secundo, quod plus quam quinquaginta milionibus hominum mortem plerumque immaturam attulit. Itaque bene dicamus Europaeae novae unitae, et celebremus hunc diem, canentes in choro hymnum ejus, cui titulus est 'Ad Gaudium', ex verbis Frederici Schiller et melodia Ludovici Van Beethoven. Unum, duo, tria...Cantate ! Valete, optimi lectores et lectrices, et caerulea somnia somniate... Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
P
Gratias tibi, carissime Maxime Hispane, ago et , ut credo, agent quoque omnes lectores, maximas, quod nobis tradidisti verba Latina hymni Europaei, cujus versio prior fortasse aptior mihi videtur ad exprimendum sensum hymni quam versio originalis Scileri.
Vale.
M
Haec littera ut hymnum a Petro Rolando proponitur:

«Est Europa nunc unita
et unita maneat;
una in diversitate
pacem mundi augeat.

Semper regant in Europa
fides et iustitia
et libertas populorum
in maiore patria.

Cives, floreat Europa,
opus magnum vocat vos.
Stellae signa sunt in caelo
aureae, quae iungant nos».

Sed verum Federici Sciller textum opere eius ait:

«Lætitia, pulchra scintella divina,
Elisei filia,
Ebrii igni nos in sacrarium tuum,
o cærulea dea, intramus.
Veneficia tua denuo iungit
quod hodiernum rigore separatum erat.
Omnes homines denuo fratres fiunt,
illic ubi ala dulcis tua considit.

Itaque cecinimus cuncti hymnum Europææ.

Curat ut valeatis, amici.

Maximus Hispanus

P.S.: Et Sevilla manipulus pedifolli vicit eum Middelborough. Macte Hispalensis!!
latine
Publicité
Publicité