Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
16 mars 2006

Redite !

Jam rediit una Musarum, Musa comica, nomine Thalia. Ceterae, ut spero, non morabuntur. Quod pertinet ad Maximum, Salvatorem, Karklau et reliquos Hispanos, illi sunt fidelissimi et semper habent aliquid quod dicant et narrent. Gratias eis agendae sunt pro eorum assiduitate, quae mihi maximo est gaudio. A Klarklau tamen exspectamus finem fabulae quam incepit narrare aliquot diebus abhinc. Nam anxii omnes sumus de sorte puellae et de lupo. Avia ipsa non videtur in periculo esse, contra quam evenit in fabula quae narrari solet. Temperatura hic Lutetiae non desinit frigidissima esse. Fortasse, ut conjiciebam, hac de causa lectores et lectrices (excepta Thalia) ex Gallia non scribunt, quia habent digitos gelatos !!! Speramus, cum ver inceperit et calor redierit, eas experrecturas e somno suo hiberno, ut glires solent. Ad crastinum, curate ut valeatis, et dormite quam quietissime. Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
P
Ignosce, quaeso, care Maxime, pro @ non proposui "cocheula" sed "cochleola", = cochlea parva.
M
Primum dicere volo iam centies "apud regit accusativum" scripsi (heri dixi -vae, me!- "apud auribus", et "apud aures" erat). Quomodo musae intellecturae sunt, si ego sic scribo!!.

Bene!

Iamdiu Planseldon-is questionem vidi, sed nihil dixi. Me placet cocheula vox (@), sed quoque formosa vox fora "vertex".

Valete. Vestrum Maximus Hispanus.
S
Etiam, ego ipse, ex fabula lupis et puellae velatae magis opto scire, sed Karklau in secreto nobis sustinet. Quoque digitos gelatos habebit?.
Et de ceteris feminis amicis, recte dicis, Pastrix : Fortasse "cum ver inceperit et calor redierit, eas experrecturas e somno suo hiberno".
Cura quam maxime ut vales, care amice, et curate ut valeatis etiam omnes!.
latine
Publicité
Publicité