Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
20 mars 2006

Ver incepit

Hodie 20 mensis Martii, incepit ver. Quanquam Lutetiae totum diem pluit, non possumus non laetari et gaudere, quod hiems denique tandem nos reliquit. Mox cantabunt iterum aves (quibus quidem febris aviaria pepercerit!), flores omnium colorum apparebunt, in agris quidem, nam in urbe nihil mutabitur. Speramus tamen tempestatem fore amoeniorem, solem iterum radios suos et calorem suum nobis profusurum. Nam, mehercle!, hiems ista nimis diu nos maestitia affecit. Poterimus tandem vestiri levius, ambulare expeditius, aperire fenestras, ut intrent domos nostras radii solis, et sedere in subselliis hortorum publicorum, legentes acta diurna, quae nobis dabunt solum nuntios jucundos. Vivat ver ! Valete, omnes lectores et lectrices, etiam vos qui nunquam commentarios mittitis, et dormite bene. Ad crastinum ! Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
S
O dilecte Pastrix!
Hodie tantum mitto tibi paucas verbas, sed est ut scias quod hic sum.
Multum laborem habeo, sed omnes dies tuum diarium lego et gaudeo scire abs te.
Sequere, amice! Non perdis animum!
Cura ut valeas quam maxime!
M
Hoc quasi soliloquium videtur.

Postremis diebus solum tu et ego (me?) colloquiumur. Ubi ceteri sunt?

Karklaus vere scio ubi est: ludo eiusque cubiculo studiando quia praeterea se finem puellae operculi rubri conferre, aenigmata varia a me eum praebita solvendus est. Itaque meam culpam agnosco!.

Certe multum laborem habet; sed gravius est eius cerebrum coquit, et cum Karklaus cerebrum coquit, multa et bona excogitari possunt!!

Sed, Karklau excusato, ubi ceteri hiemant??.

Nihil refert! Multies de eo locuti sumus: nonnulli dormiunt et reliqui simpliciter legunt. Et legere quoque bonum est.

Denuo hac tantum deambulabam.

Maximus Hispanus.
P
Omnibus quae dixisti, care Maxime, uno verbo respondebo: AMEN !
M
Quomodo in urbis nil mutabitur?!!
Sed horti pleni rosarum, betonicarum coronariarum, melinorum et multorum alium florum onerabuntur et ornabuntur; mulieres cum vestis brevioris videbuntur (quod optimum est); arborum gemmae gemmabuntur; quamquam tumulti urbe urbibusve a multis prosequantur.

Bonum est (atque satis) si super nos et capita nostra unus solis radius proicitur. Fortasse ita mentes nostrae etiam illustrantur atque lucescunt; equid cum illis musae quoque expergefaciant ex earum somno et somnio vel somnis nobis impleant.

Igitur gaudeamus quod ver incepit.

Valete omnes.

Maximus Hispanus.
latine
Publicité
Publicité