Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
18 mars 2006

Tumultus

Hodie, sicut nudius tertius, factus est tumultus ingens in tota Gallia, et imprimis Lutetiae. Decem centena milia hominum, virorum, mulierum, juvenum, puellarum, adulescentium utriusque sexus, decurrebant in viis urbium, ut reclamarent legi novae, a Reipublicae gubernatoribus nuper promulgatae, qua instuitur quod vocarunt 'pactum primae conductionis'. Hoc pacto licet ei qui conduxit operarium quemdam (minus quam 26 annos natum) eum rejicere vel remittere quolibet tempore etiam sine causa, idque per duos annos. Quod significat juvenem ea lege conductum nunquam sibi videri tutum a remissione subita, inopinata, et semper ignorare quid ei crastino die eventurum sit. Unde irae et reclamationes. Pleraeque universitatum studiorum clausae manserunt totam hebdomadam et fortasse manebunt etiam aliquod tempus. Quid facient gubernatores nostri ? Nemo scit. Fortasse eos paenitet consilii sui. Quanquam hujus generis homines paenitentia affici non solent.... Hac nocte omnia quieta sunt. Ergo valete et dormite securi... Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
P
Rectissime dicis, care Maxime, sed quid faciamus?
Non tamen est desperandum. Fortasse dies meliores nos manent...
M
Dies nefas Europa sunt.
Non modo Europa, sed verum occidentali cultura.
Puto nos cursum perdidisse. Problema est, qualem cursum perdidimus?? Cursum historiae, cursum futuri, cursum intellegentiae... ? Qualem?.

Et plus mihi ipsi interrogo: Quis cursum perdidit? Moderatores nostri tantum aut una cum totis??, quia a nos moderatores electi sunt!!.

Et quod ii faciunt, nos lacessivimus cum iis elegimus et etiamnunc permittimus nam post tumultos cras denuo eos eligemus!!

Vestrum Maximus Hispanus
latine
Publicité
Publicité