Canalblog
Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
7 février 2006

mea culpa

Confiteor me erravisse. Mea culpa. Non bene intellexi consilia optimae Thaliae. Non sum satis peritus in ordinatro gerendo. Omnes lectores et lectrices mihi sunt carissimi. Quomodo possim commentarios eorum et earum sponte mea et ex industria delere....
Publicité
Publicité
6 février 2006

Errare INhumanum est

Cum scripsi commentarium meum heri ad commentarium Thaliae, erravi et edidi quater aut quinquies eumdem commentarium. Et clamavi (scribendo) "quelle avalanche" quod Latine significat "Quae labina !". Tunc Thalia, in commentario sequenti mihi explicavit...
5 février 2006

Felices Hispani !

Felices Hispani (et Hispanice loquentes) quibus (ut dicit proverbium) vivere est bibere !! Etenim duos habemus lectores Hispanica lingua utentes, qui inter se inceperunt instituere commercium quoddam epistulare per commentaria quae mittunt ad hoc diarium....
3 février 2006

Fortunatae Insulae

O vere Fortunatas Insulas, ubi vivunt homines ut Karklau, qui non solum scribit Latine, sed facile (ut videtur) et accurate in Hispanicum vertit nuntium meum. Tu me rogas, optime Karklau, ex Gallis et Hispanis utri facilius discant linguam Latinam. Nescio....
2 février 2006

In-ter-na-tio-na-lis

Victoria ! Hoc diarium factum est in-ter-na-tio-na-le. Linguae diversae inter se occurrunt in commentariis. Klingonica lingua, Esperanto, Hispanica, etiam Gallica conveniunt. Sed potestne docta lectrix quae locuta est de Klingonica nos certiores facere,...
Publicité
Publicité
1 février 2006

Patientia

Patientia mihi opus est. Nam coryza, vel gravedo, nondum me reliquit. Medici dicunt istum morbum, si nullum medicamentum sumis, durare septem dies; at si medicamenta sumis, hebdomadam unam. Utrum elegam ? Elegi medicamenta. Ergo exspecto me aegrum fore...
Publicité
Publicité
<< < 1 2 3
latine
Publicité
Publicité