Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
7 février 2006

mea culpa

Confiteor me erravisse. Mea culpa. Non bene intellexi consilia optimae Thaliae. Non sum satis peritus in ordinatro gerendo. Omnes lectores et lectrices mihi sunt carissimi. Quomodo possim commentarios eorum et earum sponte mea et ex industria delere. Scribantne Latine , Gallice an Hispanice (vel etiam esperantice), non curo, dummodo amicitiam suam mihi demonstrent. Tu, Claudia, non intellego cur tam irata mihi sis. Quoties mihi scripsisti, tibi statim respondi. Ut semper feci cum ceteris, quibus tibi nulla causa est cur invideas. De errore meo, quo nuntium et commentarios delevi, fortasse accusare debeo illa astra et planetas, quae contempsi et quibus me preferre dixi deos et deas, cum locutus sum de diebus hebdomadis. Sunt qui existiment planetas et signa caelestia (id est Zodiaci) regere fata hominum et populorum. Fortasse regunt ordinatra.... Gratias vobis ago, qui renovastis commentarios vestros jucundos. Valete, et habete noctem suavissimis somniis ornatam..Ad crastinum. Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
C
Cur semper media nocte scribis,mi pastrix. Laborasne somnio interrupto? Vel tibi necesse est furtim scribere, ne alii te videant?
P
Quid ? didicisti Latine undecim annos ? Non potes omnia oblita esse. Opportunitas tibi offertur renovandi notiones tuas..., si vis...
L
j'ai fait 11 ans de latin - 6eme à la fac<br /> vous faites quoi comme études ou profession?<br /> très bon - j'ai malheureusement trop oublié pour répondre en latin - courage - possible de faire une traduction?
K
Ego te absolvo a peccatis tuis in nomine Pastrix et filii et Spiritus Sancti.
C
Nondum irata sum. Tibi ignosco, propter humanitatem meam, ut iam dixi. Vale, Pastrix, et bene dormi.
latine
Publicité
Publicité