Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
5 février 2006

Felices Hispani !

Felices Hispani (et Hispanice loquentes) quibus (ut dicit proverbium) vivere est bibere !! Etenim duos habemus lectores Hispanica lingua utentes, qui inter se inceperunt instituere commercium quoddam epistulare per commentaria quae mittunt ad hoc diarium. Accuratius dicemus: unum lectorem et unam lectricem. Haec vivit (et bibit !) in America Meridionali, ubi aestas regnat, dum hic in Europa temperatura est hiemalis et fere cottidie ningit. De qua re gaudent nimirum ii quibus placet nartare in nive et patinare in glacie. Nam hoc tempore, in Gallia, sunt feriae hiemales, Lutetiae saltem, in aliis regionibus paulo post venient. Vix animi possum fingere has lineas quas nunc scribo mox lectum iri in regionibus tam diversis quam America, Insulae Canariae, Gallia ipsa, et (quis scit?) fortasse in aliis terris plus minus longinquis... Ergo valete, omnes qui haec legitis. Opto vobis quietam noctem et suavia somnia. Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
B
Vivendum et ridendum...Vere, magnum patrimonium Hispaniae pro nobis, Americani Australis.
Salve !!
America Australis te saluta
K
Jejeje..vere ad bibendum nati sumus, quoque ad ridendum...

apostolis suis in nave quodam est iesus,cum abest ex ipsa et super
aquas it,tum stat atque petro dicit: veni !
petrus igitur e nave abest et super ambulat aquas.
veni santiage!dicit rursus iesus
igitur santiagus e nave abest et super aquas ambulat.
tandem iudaci dicit: veni!
igitur iudas, cum pedes sui in aquis posuit, ambulare non potuit.
hirce! super petras ambula! ut ceteri !
latine
Publicité
Publicité