Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
2 février 2006

In-ter-na-tio-na-lis

Victoria ! Hoc diarium factum est in-ter-na-tio-na-le. Linguae diversae inter se occurrunt in commentariis. Klingonica lingua, Esperanto, Hispanica, etiam Gallica conveniunt. Sed potestne docta lectrix quae locuta est de Klingonica nos certiores facere, ubi haec lingua in usu sit, et nobis scribere aliquot verba Klingonice ? Praeterea novus lector se conjunxit nobiscum, qui vivit in Insulis olim vocatis Fortunatis, hodie Canariis. Ego pergam scribere Latine, quia hoc votum feci cum incepi hoc diarium, sed valde gaudebo, si inveniam in commentariis sententias in qualibet lingua, nam amore linguarum semper incensus fui, quanquam de Klingonica nunquam audivi. Linguam artificialem, Esperanto vocatam, olim didici, sed , ut recte dicit Myrtilla, est lingua nimis composita, ordinata, sine ulla axceptione. Fortasse utilis esse potest in negotiis aut in itineribus, sed "anima" ei deest. Valete omnes, in diversis regionibus orbis terrae ubi vivitis. Et, si tempus est vobis dormiendi (nam tempus multum differt inter Galliam et Insulas Canarias), dormite bene. Ad crastinum. Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
C
Ego Metis habito,in Lotharingia.
Allah Akbar!
P
Ave, Kike. Gratias pro tuo commentario. Si aliquid non intellegis, poteris rogare amicum nostrum Klarklau, qui optime vertit Latinum in Hispanicum...
K
Salvete, Pastrix!

I'm sorry for not knowing more Latin! I learned it in University, six years ago, but I forgot. But it's my intention to "relearn" it.

I congratulate you for this diary, and encourage you to keep going with it. Go ahead!

Greetings from Lima, Peru.

Kike
P
Ad Claudiam : Deus nos videt ? Sed tu, ubi es ?
C
Allah i chouf na!
latine
Publicité
Publicité