Canalblog
Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
19 novembre 2005

Ubi sunt Musae ?

Hodie non exspectabo noctem ad scribendum. Nam hac vespera domo exiturus sum (invitatus ad cenam : spero eam optimam fore et vodka vinoque abundantem), neque potero redire ante mediam noctem. "Complexus" Cinerellae : Nisi scribo ante mediam noctem, diem...
Publicité
Publicité
18 novembre 2005

liber

Hodie vidi in libraria taberna librum parvum, cujus titulus est Gallice : "Latin pour débutants" ex collectione "LIBRIO" Pretium 2 €. Non carum, sed pretiosissimum. Si vultis intellegere quod scribo, emite hunc librum. Si non vultis... (nolo esse rudis...)....
17 novembre 2005

Ante mediam noctem

Jam appropinquat media nox, cum ego nondum scripsi diarium meum. Et scitote, amici lectores, me esse similem illi Cinerellae, de qua narratur ei relinquendum locum saltationis, et domum redeundum, ante mediam noctem, nam alioquin vestes ejus splendidae...
16 novembre 2005

lingua mortua ?

Non, non, non. Lingua Latina non est mortua, etiam si autocineton BX mortuum est, quod genus ipse nunquam habui ! Latine omnia possumus exprimere. Certe sunt multa verba quae non exsistebant in temporibus antiquis, ut autocineton ipsum, quod est Graecum....
15 novembre 2005

schizophrenia ?

Heri (die Lunae 14) erat dies festus hujus diarii. Commentarii multiplicabantur. Unusquisque addebat 'granum salis' suum. Hodie unus commentarius solum. Sed qualitas pro quantitate. Est enim commentarius fidelis Thaliae. Est mihi illa pro multis. 'Nec...
Publicité
Publicité
14 novembre 2005

bene venistis !

Bene venistis in hoc diarium, novi lectores, cum commentariis vestris facetis. Servumpecus cum mente sana in corpore sano (tibi gratulor, servumpecus, pro hoc versu Juvenalis opportune citato). Dura lex, sed lex, scribit amicus noster j. Recte monet....
13 novembre 2005

Quieta non movere !

Est vetus proverbium Latinum : Quieta non movere. Gallice dicitur : Non disturbare felem dormientem. Ego quoque, sicut tu, Thalia, multo praefero feles quam canes. Ut Carolus Baudelaire ait: "Amantes ferventes et eruditi severi aeque amant, in matura...
12 novembre 2005

Lupi !

Lupi ingressi sunt Lutetiam ! Noli ridere, suavis Elvira: lupi ingressi sunt Lutetiam ! Verumne est ? Omnes vigiles se praeparant ad defendendos Campos Elysios contra lupos ex suburbiis venientes. Nolite ridere ! Incendunt raedas et lapides injiciunt...
11 novembre 2005

pax

Hodie celebrabatur dies anniversarius armistitii anni MCMXVIII, quod finem fecit primi belli mundani. Nunc nemo jam superest illi bello horribili praeter sex veteranos, omnes plus quam centum et septem annos natos. Novem milliones hominum in eo ceciderunt...
10 novembre 2005

birota

BIROTA est vocabulum neo-latinum ("neo", nam antiqui homines hoc vehiculum non noverant) pro vocabulo Gallico "bicyclette". Quod vocabulum non tam bene inventum quam videtur. Est enim mixtura trium linguarum: Latinum praefixum BI (quod significat duo),...
Publicité
Publicité
<< < 1 2 3 > >>
latine
Publicité
Publicité