15 novembre 2005
schizophrenia ?
Heri (die Lunae 14) erat dies festus hujus diarii. Commentarii multiplicabantur. Unusquisque addebat 'granum salis' suum. Hodie unus commentarius solum. Sed qualitas pro quantitate. Est enim commentarius fidelis Thaliae. Est mihi illa pro multis. 'Nec pluribus impar', ut se jactabat Ludovicus XIV, Rex-Sol. Ergo tu, Thalia, mihi es sicut sol. Tantum doleo quod non intellegis omnia quae dico. Sed debeo tamen Latine scribere, ut mihi pollicitus sum. Si volo Gallice scribere, debeo alio cognomine uti. (exempli gratia: Px). 'Schizophrenia' dicitis ? Cur non ? Audivi nos omnes laborare quodam genere schizophreniae et sine ea vitam esse non vitalem...
Ergo non est opus psychiatro.
Valete omnes lectores, vale Thalia. Habete quietam et dulcem noctem, cum somniis suavibus...
Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
T
J
T