Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
17 novembre 2005

Ante mediam noctem

Jam appropinquat media nox, cum ego nondum scripsi diarium meum. Et scitote, amici lectores, me esse similem illi Cinerellae, de qua narratur ei relinquendum locum saltationis, et domum redeundum, ante mediam noctem, nam alioquin vestes ejus splendidae mutarentur in pannos sordidos, carpentum magnificum in cucurbitam (ut cucurbitae diei qui Anglice vocatur 'halloween', cum oculis lumine fulgentibus), equi in mures, etc... Cinerella autem ipsa iterum converteretur in puellam pauperem, orphanam, a sororibus suis et noverca sua male tractatam. Mihi omnia ista certe non acciderent, si nuntius meus post mediam noctem missus esset. Sed votum feci me missurum nuntium quotidie, id est ante finem uniuscujusque diei. Et votum servari debet. Valete, optimi amici. Vale, amica Thalia.Habete quietissimam noctem suavissimis somniis ornatam... Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
T
Il était une fois un Pastrix un peu triste qui postait des messages comme on lance des bouteilles à la mer (Ah l'amer !!??...) Les 2 pieds dans ses pantoufles de vair (il se prenait pour cendrillon ?) il cherchait les marches du palais où sa "BX" se transformerait en cucurbitacée sans nous prends pour des courges ;o)<br /> Après j'ai rien compris au pourquoi du comment tu postes si tard mais c'est pas important... non ?
latine
Publicité
Publicité