Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
16 décembre 2012

QVOMODO RES SE HABEANT In commentario suo

QVOMODO RES SE HABEANT

In commentario suo  nuperrimo optimus NEMO amice me admonebat, ut de rebus Gallicis scriberem. Verum est me de iis jamdudum nihil scripsisse. Cur ? me fortasse rogabitis, optimi amici. Sincere respondebo : quia earum  me omnino taedet.  Etiam addam : non solum earum, sed quoque  fere omnium rerum publicarum generatim . Tot homines in toto mundo spes nostras deceperunt : Baracus Obama, qui, praemio Nobeliano pro Pace accepto, nihil fecit, exempli gratia,  ut inter Israëlianos et Palaestinienses pacem conciliaret, et impedire conaretur  illos quin pergerent colonias instruere illicitas in horum terris quas contra gentium leges occupant ; Europaei principes, qui nihil facere audere videntur ut contra argentarios feneratores pugnent populorum sanguinem sugere paratos, sicut hirudines avidae ; fautores tumultuum arabicorum, quibus tam alacriter ut liberatoribus acclamavimus, et qui tantum abest ut populos suos liberaverint, ut ad novam servitutem eos adducere videantur. Sed de his rebus fortasse alias…

Denique, ut ad res Gallicas veniam, praeses noster novus, cujus victoria nobis, ut scitis,  tantum animum adjecerat, post ea quae  Caudice praeside passi eramus, spes nostras quoque fefellit. Etenim ille cottidie haesitat, et incertus utrum incedat an retrocedat semper videtur, dum ministri ejus  quoque saepe graves lapsus faciunt, quos publice corrigere turpiter coguntur : ne multis, est quasi cacophonia quaedam in tota rerum nostrarum administratione, quod nos desperatione quadam afficit, adversarios autem nostros maxime delectat…

Intellexistis nunc, carissimi lectores, cur de rebus politicis scribere tam diu in animo non haberem. Conabor tamen saltem bis in mense aliquos commentarios in hoc diario de variis rebus scribere.

Pastrix

 

 

 

 

Publicité
Publicité
Commentaires
C
Fortasse, o Patrix, omnia male se habent quia in toto terrarum orbe populi tantum deam Pecuniam Ultraliberalem colunt etiam si talis studii vel cultus ignari esse videntur. Attamen nunc si pauper es dives esse vis, si dives es ditior esse vis. Sed cum Pecunia Ultraliberalis tantum divitibus subrideat ac faveat, pauperes tamen in ea spem suam incassum ponunt. Omnes enim homines pecuniam cogitant et libertatis vel dignitatis obliti sunt. Et Pecunia Ultraliberalis bellum inter Israelianos et Palaestinianos atque discriminis in re oeconomica Europaea atque revolutionum in terris Mahometanorum quae male vertunt atque latronum qui peregrinos raptant atque necum in Massilia inter latrones atque donorum Nataliciorum revenumdationis in interrete causa est atque ceterarum rerum malarum nostrarum. Vale.
latine
Publicité
Publicité