Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
25 novembre 2012

De novo libro Gallico in Latinum verso. Nuperrime

De novo libro Gallico in Latinum verso.

Nuperrime editus est novus liber Gallicus in linguam Latinam versus. Est opusculum ad pueros primum destinatus, sed  ab adultis haud minus aestimatus, in quo hilariter narrantur aliqua eventa vitae pueri cujusdam nomine Nicolai, in schola cum condiscipulis  magistrisque  et in familia cum parentibus.  Titulus libri est : Pullus Nicolellus Latina lingua. Interpretes duae quae verterunt eum Latine  sunt: Maria Gallica Cruenta et Sanctaedes Dusselpaganica Lustralunda (vulg..Marie-France Saignes et Elisabeth Antébi), quae modum vertendi protinus facetum elegerunt, et neologismos creaverunt admodum festivos, sicut : sollerterphonascum pro Smartphone, glaucops pro chouette, quod Gallice familiariter significat : optimus, bellissimus, hypersuper pro extraordinarius, servus pontifex pro maître d’hôtel,  lunata forma viennensem crustum pro croissant, boum vir pro cow-boy, cibotheca pro réfectoire, cantine, et alios haud paucos, quorum mentio cum significatione facta est in indice.

Summatim, ecce vobis libellus jucundissimus, vere dignus qui a Latinitatis novae studiosis legatur.

Pastrix 

Publicité
Publicité
Commentaires
I
Aestimo multi reditum tuum post tam longum silentium. Utinam possimus tuas jucundas adnotationes iterum atque iterum legere.
P
Gratias tibi ago maximas, mi Nemo, pro tuo commentario benigno. Certe longum tempus praeteriit, quo nihil scripsi. Tu vero, semper habes quod scribas et semper jucundum et utile cognitu. Perge, quaeso, nos delectare et docere. Vale.<br /> <br /> <br /> <br /> P.S.ad lectores: In secunda linea, legendum est: destinatUM, aestimatUM
N
Vivis, spiras, scribis—ob quam causam maxime gaudeo! Te tuaque verba maximopere (et nimis diu!) desiderabam. Nonne vales? Nonne saepius nobis scribes et certiores nos facies quomodo res sese habeant Gallicae?
latine
Publicité
Publicité