Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
11 juillet 2016

Caedes in America

Nuper duo nigricolores Americani occisi sunt a biocolytis albicoloribus, qui postea exierunt e tribunali indemnati, ut haud raro fieri solet in hac tera ubi odium inter nigricolores et albicolores notissimum est. Sed, quod primum evenit, dum reclamat multitudo nigricolorum contra hanc injustitiam, custodita a biocolytis, quinque ex his occisi sunt a quattuor sicariis nigricoloribus, qui ulcisci voluerunt caedem sociorum suorum. Hoc nuntio accepto, Praeses Obama dicitur dixisse se timere ne bellum civile oriatur in terra sua, nisi lex justa omnibus adhiberetur  aequabiliter cujuscumque esset coloris cutis reorum aut occisorum. Huc additum est Hillariam Clinton, candidatam partium democratarum ad praesidentiam opinari ut vetaretur vendire arma alicui sine licentia, quod respuunt tenaciter Respublicani, fautores libertatis cujusque arma  secum ferendi.

Ita res se habent in hac terra, quae tam saepe nobis datur ut exemplum sequendum. Certe, sed non in omnibus rebus !

Pastrix.

Publicité
Publicité
Commentaires
B
Beautiful?

>>>HERE
J
Malum, malum, nos qui Civitatibus Fœderatis habitamus affligit magnum. XC pro C populi arma regulari debere putant; magistrati tantisper venditorum voluntate obsequuntur.

Duo, obiter, ad corrigendum: sicarius erat tantum unus, nec biocolytæ jam indemnati sunt. Verisimiliter tribunale peracto indemnati erunt, heu!, sed restat spes.
latine
Publicité
Publicité