VICTORIA TANDEM ABSOLVTA
Victoria praesidis ex sinistris partibus orti, quam in novissimo nostro commentario celebravimus, absoluta tamen non fuisset, nisi legislatores earumdem partium majorem sellarum numerum sibi parassent. Quod nuper populi suffragiis factum est, decimo septimo die m. Junii. Ergo nunc demum sinistrae partes omnes domus Gallicae claves in manibus tenent. Nunc superest quaestio : quid facere poterunt, rebus oeconomicis sic stantibus, ut videmus ? An Gallicus praeses, novissima victoria validior factus, persuadere poterit ceteris Europaeae Communitatis principibus, et imprimis Germanae Angelae Merkel, ut sua proposita ad superandam crisim oeconomicam generatim accipiant ? Ego ipse ex imo corde spero praesidi nostro denique tandem omnia optime successura.
Pastrix