Habemus novum praesidem in Gallia. Abiit tandem iste bellator, Fruticis socius, librorum instudiosus, nationis divisor, peregrinorum hostis, adversariorum arrogans contemptor, Tsiganorum vexator, divitum amicus, pauperum despectator, Ecclesiae obsequiosus. Accessit ad sellam praesidentialem vir civilis, pacificus, modestus, pauperum curator, divitibus diffidens, peregrinorum defensor, a religione alienus. Diutius pati non poteramus istum inurbanum hominem, qui linguam nostram corrumpebat,  officia publica  etiam penitus vastavit, ad educationem, ad valetudinem, ad commeatus pertinentia ! Abeat in malam crucem cum meretrice familiaque sua ! Nescio mehercle quid facturus essem, si iterum electus esset ad quinque alios annos ? Sed diis deabusque gratias plerique nostrum agimus quod a Caudice liberati sumus.

Vtinam sit praeses novus Reipublicae beneficus et patriam nostram inter nationes erigat et exaltet !

Pastrix