Ad Venerem

 “Tu Venus omnipotens, precibus si flecteris ullis,

   Fer, precor, auxilium, nonne juvare voles ?

Invita Te, quis poterit fidenter amari,

   Laetitiaque frui cum socia facili ?

O Dea, nunc videor mihi vitam ducere amaram,

   A cunctis linquor : Te sine, nullus amor !”

At (Venus inquit) Amor, si mi pares, tibi cedet,

   Liber dummodo sis : eligito quid ames !

Mas juvenis tibi si placet, aut formosa puella,

   Elige utrum malis ; me quidem uterque decet.

Si negat alteruter, fortasse assentiet alter.

   Gaude, carpe diem ! Non remoratur Amor.

Pastrix