Vbique fere  terrarum his diebus celebratur rerum mutatio in terris arabicis quasi subito facta, et  libertas a populis modo tyrannis subjectis tandem vindicata. Sed estne haec celebratio omnino sincera ? Apud populos certe, at apud rerum moderatores variarum civitatum, fortasse non ita.  Nam inter gentium gubernatores exsistit amicitia quaedam et communitas utilitatum, quae eorum multo magis interest, quam libertas populorum. Itaque usque ad extremum haesitabant plerique principum, exspectantes quid fieret et quamdiu duraturae essent reclamationes hominum omnis classis et generis qui in urbium viis a biocolytarum vi et violentia reprimebantur, et  

“In ferrum pulchra pro libertate ruebant” (Virg.)

Etiam quidam civitatum moderatores, qui domi libertati favere se dicunt,, aegre ferre videbantur has eruptiones quas plebeias aestimabant. Nonnulli etiam erga principes (sicut Gallica rerum externarum ministra) ita officiosos se praebuerunt,  ut auxilium biocolytarum suorum proponerent ad domandas  et comprimendas turbulentas seditiones.  Sed populi ipsi non ita censebant, et aura quaedam libertatis flare coepit, quae scintillas irae in diversis gentibus jam praesentes ita suscitavit, ut tota regio incendio ingenti  brevi conflagratura videretur : ibi  enim experrecti sunt tandem  populi ex somno diuturno et libertatem dignitatemque suam novam maximo cum gaudio concelebrant. Vtinam eas fortiter tueantur somnoque isto molestissimo  rursus  opprimi sempiternum abnuant !

Pastrix