Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
25 décembre 2010

De acomoclitismo (sequitur)

Hodie iterum de acomoclitismo scribere mihi liceat. Etenim nuper inveni in loco interretiali c.t. "poeticum.at/CCV.htm", versuum collectionem ad hanc materiam attinentem, qui in latrinae muris Universitis cujusdam inscripti erant. Inter poëmatia ibi inventa sunt tria, quae argumento nostro accurate respondent, modo scripta qui, quamvis impudicus, satis urbanus mihi visus est. Sed vos ipsi videritis. Ecce igitur vobis haec poëmatia:

1) Villosum futuas melius cunnum mihi crede 

quam glabrum ! Dic cur ? Ille fricat coleos !

At cunnum lingens caveas ne vellera nares

irritent ; nam si sternueris, dominam

quamvis lascivam risu pro semine amoris

implebis, cedent atque ioco veneres.

Scripsi secundum Curtii Smolaki prosa dictam.

 

2) Adversum quandam Smolaki sententiam

Qui tibi vis globulos stimulari, magne fututor,

fac virgulta vepresque —apta tibi— futuas ;

cultis culta placent : hirsutas spernite amicas ;

purum habeant cunnum, pura etenim ipsa Venus.

 

3) Responsum responsi

Tu, qui haud illepide mea carmina carpere gaudes,

quod reprehendere vis, cautius ante legas ;

villosum volui cunnum, non spurca cloaca

apta meae Veneri ; vellera pura scio.

Cunno villosam, quia non sit culta, puellam

spernis: natura est num tibi culta parum ?

Pace tua dicam: secum pugnantia cantas.

Quod reprehendere vis, cautius ante legas !

Scripsit Timocles magnus ille fututor.

Nonne haec poëmatia eleganter scripta sunt ?

Antequam de hac materia finem scribendi faciam, mihi gratiae sunt agendae maximae tribus commentariorum auctoribus, Nemini, Alexandrae, Caligulae, quorum quisque eruditione sua aliquid jucundi attulit.

Pastrix

 

 

 

 

Publicité
Publicité
Commentaires
P
Recte mones, o Nemo, corrigenda est inscriptio ut dicis. Gratias !
N
Oblitus sum ultimum verbum: "scribi."
N
Suspicor inscriptionem illius paginae debere trigemina cum littera in lunae similitudinem formata, ut http://poeticum.at/CCCV.htm potius quam CCV.htm
latine
Publicité
Publicité