In multis Europae terris, gens quam complures Zingaros vocant, sed  quae se ipsam vocat Roma (pluralis nominis Rom, quod significat in eorum lingua “homo”), ceteris civibus despectui est incredibili, et quasi inferius genus aestimatur, vix dignum quod humanum habeatur. Usque adhuc hic contemptus praesertim inveniebatur in civitatibus Europae Orientalis, ut Dacoromania, Hungaria, Bulgaria, Jugoslavia (priore), nunc autem in Italia (Berlusconio regente) et in Gallia (Sarkozio praeside) patentior  factus est. In Gallia, exempli gratia, vexatio Zingarorum adeo viget, ut etiam inter fautores praesidis permulti sint, qui violentae persecutioni horum hominum, a biocolytis factae, vehementer reclament,  cum maxime ii cives Europaei sint pariter atque ceteri. Praesertim ii qui Caudici suffragia dederunt ante tres annos, quia in eo videre credebant propugnatorem, qui Catholicos acriter defenderet adversus eos qui “laïcos” se vocant, nunc ab eo communiter recedere coeperunt, postquam Ecclesia Catholica ipsa, per Papam et haud paucos episcopos Gallos, vim Zingaris a praefectis illatam publice  reprehendit. Reclamationes passim in tota Gallia heri  in urbium viis factae sunt, pro juribus omnium servandis qui terram nostram incolunt, cujuscumque generis vel nationis  sint, et pro vi biocolytorum generatim coërcenda. Sed ad omnia haec aures Caudicis et sociorum omnino surdas se praebent !

Vtinam populus, cujus memoria nimis saepe brevissima est, harum rerum meminerit, cum tempus veniet eligendi principis novi !

Pastrix