Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
24 novembre 2009

TAEDIVM

Tantum me taedet status rerum in misera mea terra, Gallia, ut pergere non valeam de eo scribere in hoc diario. Sed si de re politica non scribo, de quanam re loquar ? De eventis vitae meae ? Quid ad lectores ? De tempestate ? ut, exempli gratia : Hodie caelum est serenum, heri pluebat etc. ? Res futilis parum digna mentione.  Quam miror collegas meos, Thersitem, Neminem, Sandra Ramos et multos alios et alias, qui semper inveniunt materiam sermonis et inter jucunda et seria lectores tam perite allicere sciunt ! Quorum commentarios quoties lego,quam me delectant, et quam iis invideo ! Ego vero mihi  omnino sterilis videor, qui nihil scribere valeam quod jucundum ulli legenti esse possit. Itaque potius mihi est hic sistere iter, donec aut status rerum in Gallia mejor fiat,et de eo loqui me juvet,  aut materiam alteram inveniam quae operae pretium esse mihi videatur. Interea melius est tacere quam nihil loqui utile vel jucundum.

Ergo valete, carissimi lectores et lectrices, ad tempora, diis juvantibus, meliora !

Pastrix

Publicité
Publicité
Commentaires
M
Good post. I am also going to write a blog post about this...I enjoyed reading your post and I like your take on the issue. Thanks.http://www.jerseysonline.co
C
Amicis Pastricis valdo salutem dico,

ut in diario eius die 19.1.2010 suspicatus sum, ita veritas heptomade proxima demontravit: Pastrix Parisinus plures personas scribentes agit patefaciens omnis semper aliam partem humanitatis suae. Quaerisne cur Pastrix Caudicem oderit.? - Uterque advena hyperborealis (des Balkans)ambitiosus et proselythes alius alio invidere solet. Hoc sit notum in margine. Sed quis Pastricem multiplicem dubitet, videat in "www.iconoclastes.blog.onet.pl/" 22.1.2010 4 few comments:"
De carcinomate lethali ut 'fuga dignitatis' a hominibus electa docet quoque Bert Helinger.

Stanislaus Varsoviensis (09:02)

Vehementer me dolet, optime Iconoclastes, quoties diarium ...
... tuum visito, nihil novi in eo invenire a die 22 m.Januarii. Ubi es ? Quid agis ? Dormisne ? Spero saltem te optima valetudine frui, et te ideo nihil scribere, ...
~Pastrix 2010-03-03 17:37

Quem spero quam primum acta diurna iterum coepturum esse! ...
... salus eius mihi cordi est. Si tu Pastrix Varsoviensis es, aliquid de illo nosse et mihi referre poteris. Valete omnes!
~Herimannus 2010-03-07 08:13 "

Cum multis gratiis Caputsaxiens
C
Res Publica non est res Caudicis privata, non ei neque amicis eius est. Triste feris salutem Rei Publicae in manibus Caudicis esse et recte dicis. Tibi omnino adsentior. Caudex enim est supremo munere indignus vir, iste aerarii publici hirudo vel sanguisuga est. Etenim facilius est divitem quam Rei Publicae curatorem fieri. Vivum argumentum et documentum est huius veritatis. Nescio qua re, sed populus isti tantam potentiam dedit ut in dies populo nocere possit. Est vetus fabula de ranis regem eligendis. Pro praeside Galli suffragia dederunt, nunc regem habent. Non solum habent, sed etiam et etiam cupiunt, nam certum habeo anno 2012 iterum Rei Publicae praesidem fore, nisi antea a novarum rerum fautoribus regno expulsus esset. Nunc ad vivum resecandum est, et novarum rerum particeps, Pastrix, pro virili parte esse potes, dum omni nundino vel hebdomade, ut in lingua Latina hodierna dicam, granum salis tuum nobis fers atque paginis tuis nos de Republica erudis. Cura ut valeas! Et, nisi fallor, optime valueris, si in Caudicem orationes tuas perges.
L
Gratias multas tibi, Caputsaxiente amice. Nunc "ephemeris latina" et maxime Herimannum Novocomensem quotidie lego et legebo.
Vale. Ludovicus
C
Desidesne, o Thersites, Pastricem? - Vide in Ephemerides ex Warsovia per interrete missas.
Ibi facile invenias Pastricem ipsum in commentariis nomine Herimanni Novocomensis subscriptis - eundem stilum Latinae urbanitatis pulchrum sentiens et idem taedium fastidiosum status rerum omnium orbis terrarum.
Thersitem et omnes Patricis amicos salutat
Caputsaxiens
latine
Publicité
Publicité