Denique tandem reviviscimus ! “Grata vice veris et Favoni”. Hiems jam abiit. Ut pueri Germanicam linguam discentes canebamus : “Winter ade ! Scheiden tut weh ! Aber dein Scheiden macht, dass in uns das Herze lacht ! Winter ade ! Scheiden tut weh !” Latine :“Hiems, vale ! Discessus dolet, at discessus tuus facit , ut in nobis cor rideat. Hiems, vale ! Discessus dolet.”

Ver enim rediit. Grippa porcina finita est, si tamen unquam re vera saeviit, nam neminem  ipse cognosco, qui ea laborarit. Cujus maximus fructus fuisse videtur, quod officinis pharmaceuticis, et fortasse nonnullis praesentis regiminis fautoribus, haud paulum pecuniae ex ea collatum est, scilicet ex  civium marsupiis extortum.

Sed praeter veris adventum, altera causa est, — majoris momenti, mea quidem sententia—, cur “in nobis cor rideat” : nam hodie gravissimam repulsam accepit Caudex (in malam crucem abeat !), cujus fautores in viginti  una ex viginti duobus Galliae regionibus populi suffragiis victi evaserunt. Praeclara victoria, mehercle ! qua, diis faventibus, portendi potest Caudicis repulsa anno MMXII, cum novum Rei Publicae praesidem eligemus. Vtinam !

Ergo hodie nova spes animos nostros invasit, quam cum lectoribus communicare mihi valde placuit. 

Pastrix