Iterum his diebus Caudex noster ridiculum se praebuit, mendacium proferendo manifestum. Etenim occasione utendo celebrationis diei anniversarii Valli Berolinensis dirutionis, gloriatus est  quod huic evento affuerit ipse die nono m. Nov. MCMLXXXIX Berolini. Immo socios aliquos testabatur quos se comitatos esse  affirmabat. Infortunate autem illorum nonnulli, in diariis suis, nihil notaverunt hujus generis, et tempora,quibus Berolini fuerunt illo anno, cum jactatione Caudicis  omnino non congruunt . Quod ingentem risum complurium hominum movit, quorum alii mirati sunt num Caudex adesset, cum Johanna De Arcu Aureliam expugnavit, alii cum die XI m. Nov. MCMXVIII armistitium inter Germanos et Gallos factum est, alii quoque in aliis occasionibus historicis.

 Adeo ridiculum hominem et mendacem habemus praesidem !

Pastrix