Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
21 juillet 2008

Quanto praestet...

… Hac hebdomade cum steriliorem me sentirem quam ut aliquid ex meo proprio ingenio depromerem, neque libenter praeterire sinerem nimis temporis quin huic diario aliquid mandarem, unum locum descripsi ex libro quodam ab auctore Gallo clarissimo saeculi vicesimi conscripto, nomine Anatolio France, qui locus inscribitur : “Quanto ceteris praestet in informandis animis Latina disciplina ” (N.B. : Versio Latina non mea est, sed magistri cujusdam, cujus nomen mihi notum non est). “ Quas olim rationes Latinae linguae magistri adhibebant, eas toto pectore desidero : nam ita edocebantur discipuli, ut simul cum lingua Latina multo pretiosius aliquid discerent, artem scilicet recte cogitandi cogitataque exprimendi…Equidem rerum Latinarum amore quasi desperato flagrare soleo, quibus amissis, nullum jam esse Gallicum ingenium persuasissimum habeo. Latina enim nobis non externa, materna immo lingua nominanda est, cum Latini simus natu ; Romanae illius lupae lacte sucto, optima sanguinis nostri pars effecta est. Quare si qui nostrum paulo valentiora cogitaverunt, Latina nempe ediscendo cogitandi rationem perceperant. Itaque rem in majus non extollo, dum Latinae linguae ignaro viro ignotum simul orationis praeclarissimum lumen esse contendo. Qua lingua nulla non comparata obscurior videtur. Adde quod Latinis litteris nullas ad informandos animos aptiores inveneris. Et ita dum loquor, ampliore ingenio, quam re fuerunt, praeditos mihi videri Ciceronis cives credere noli, quos ingenio non infinitos fuisse plane perspexerim ; nam et mihi simplicia demum, fortia, pauca cogitavisse videntur : at ideo nullos illis ad animos instituendos pares exstitisse manifestum est. ” Non dubito quin scriptoris illius opinioni nemo vestrum sit qui non faveat… Valete lectores lectricesque optimae, ad proximam hebdomadem. Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
latine
Publicité
Publicité