Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
27 juillet 2008

Obamas nobiscum !

Quanto plausu, quanto assensu, quot acclamationibus exceptus est in Europa candidatus praesidalis Americanus Baracus Obamas ! Et quantum interest inter eum et Fruticem, qui, quoties in Europam aut alio veniebat, ex loco in alium non se movere solebat nisi custodibus armatis stipatus, et coram hominibus cautissime electis, ne quis eum telo aut verbo aggrederetur, adeo plerorumque populorum odium in se concitarat. Nunc primum nostra memoria politicus vir Americanus, etiam antequam civium suorum suffragia ineat, quasi plebiscito quodam a populis Europaeis praeses Americae potissimum electus esse videtur. Quaenam sunt causae, cur apud nos tam manifesta populari aura utatur ? Primum juvenis est et singulari comitate, sincerum animum simplicemque prae se gerens, omni simulatione aut dissimulatione prorsus liberum. Deinde ad illam classem quasi aristocraticam non pertinet, quae tam diu Americae gubernaculum tractavit, sed se hominem novum profitetur, qui Rei Publicae et mundi utilitatem non, ut antecessorum suorum aliquot, familiae aut factionis suae commodis postponet. Denique est homo non, ut plerique concivium suorum, intra Americae fines quasi contentus et clausus, sed, quoniam pater ejus ex Africa ortus est, et ipse in locis alienis et fortasse in lingua aliena educatus est, magis reliquarum nationum expertum et observantem se praebiturum existimatur. Tantum sperandum est fore ut Americanos hominis illius non pigeat, quod Europaeis nimis gratiosus iis videatur (quod non tam impossibile est, quam putamus, nam jam in quibusdam actis diurnis arguitur Obamas candidatus esse Gallorum Germanorumque, non Americanorum), et Fruticis sucessorem habeamus (nam nostra haec electio haud minus interest quam Americanorum ipsorum) aliquem humaniorem, prudentiorem, pacis studiosiorem. Amen ! Valete, lectrices lectoresque optimi, ad proximam hebdomadem Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
N
Deleas quaeso "de" prima in linea et ponas "erant" pro "erat" in eiusdem sententiae fine; atque in paenultima sententia "quorum" pro "cuius" legas. Mens potius ad puellam est verta quam ad litteras.
N
Nescio quam ob rem de nostri candidati possint vestra studia tam vehementer excitare, praesertim cum bene sciam vobis esse ducem iuvenem, singulari comitate, cuius parentes e terris alienis sunt orti, cui eruditio et educatio apud alienos erat. Loquor scilicet et iocor de Carla vestra. Adeo ingenio praediti sunt duces vestri ut possint etiam bene cantare! (vel potius "possint cantare," nam de illo "bene" est disputandum.) <br /> <br /> Obama est, praeter dubitationem, omnium candidatum qui usque ab Kennedis diebus est amabilissimus. Multi tamen et praesertim Republicani, ut vocantur, eum in odio habent quod Muselmanus esse eis saltem videtur. Quo pacto isdem vir possit eodem tempore Muselmanus haberi et propter quasdam contiones in eius ecclesia Christiana habitas cuplari, eisdem culpantibus, bene intelligo et facile explicam: Republicani enim sunt stulti. Aliam, quae eadem etiam contraria eodem tempore esse vera ducebat, nuperrime cognovi. "Barca" inquit "Hussein Obama debet potius in carcere putrescere quam nostras libertates nobis surripere, ille Muselmanus tromocrates!" Cui respondi "Nonne televisionis ope eius ecclesiae pastorem et quemdam ecclesiae Romanae sacerdotem in homines albo cute praedicantes vidisti?" "Ita," inquit, "et debent ipsi quoque in carcarem tru--" Ego interpellavi: "Cur, tua sententia, frequentat Muselmanus ecclesiam Christi?" Obstupefacta est, nam numquam antea huic puellae in mentem venit aliquid in his parum consentaneum videri.<br /> <br /> Amabilis est Obama, et probus sanis et mentis compotibus videtur... sed Republicanis quoque licet suffragia dare, cuius culpa bis Fruticem nostrum salutavimus praesidem. Si McCain nobis praefectus erit, puto Canadam esse mihi petendam.
latine
Publicité
Publicité