Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
15 juillet 2008

Caudex gloriosus

Heri (XIV m.Julii) dies festus Reipublicae Gallicae celebrabatur, diei in commemorationem quo, anno MDCCLXXXIX, populus, regimini Ludovici XVI (merito) iratus, carcerem in castello Bastilla inclusum expugnavit et usque ad ultimum lapidem prorsus diruit. In quo carcere, sit obiter dictum, vix unus vel alter captivus tunc temporis custodiebatur. Sed nihil populi intererat, quippe cui hoc castellum ingens, moenibus altissimis et crassissimis munitum, a mercennariis Helvetiis custoditum, — qui a rebellibus, impetu facto, statim trucidati sunt¬—, imaginem vel effigiem quamdam tyrannidis regiae arroganter exhiberet. Nunc vero ille dies habetur potius dies militaris quam popularis, nam cives jam non sunt actores, ut olim, sed tantum spectatores decursus legionum, qui, salutantes (“AVE CAVDEX IMPERATOR !”), ante suggestum praetereunt ubi stat praeses Reipublicae (et Europae, ut se vocare amat) aliarum civitatum principibus et administris suis stipatus. Quod tamen heri primum singulare animadvertebatur, fuit quod illi civitatum principes numero XLIV erant, qui a tota Europa et a terris Africae septentrionalis et Orientis Proximi venerant, ut, a Caudice invitati, novam societatem conderent cujus omnes illae nationes participes pariter forent. Fatendum est paucissimos inter rerum internationalium peritos fuisse qui putarent tale consilium perfici posse, propterea quod acerbissimae simultates inter quasdam nationes ad participationem invitatas palam et jamdudum exercentur, ut inter Israhelem et Syriam, et etiam, quanquam non tam graves, inter Algeriam et Maroccum aut inter Turciam et Graeciam de Cypriana quaestione. In eundem locum congregasse praesidem Syriae et primum administrum Israhelianum fere omnibus negotium prorsus impossibile nimirum antea videbatur, haud minus quam quondam nuptiae Reipublicae Venetianae cum imperatore Turcarum ! Hoc quidem Caudici bene successit. Quid posthac fiet ? An aliquid paci communi utile ex hoc primo conventu orietur ? Nos omnes hoc imo ex corde speramus, non profecto Caudicis causa, sed pacis et concordiae inter nationes promovendae gratia, quae quondam feliciter Imperii Romani limitibus continebantur … Valete, optimi lectores et lectrices, ad proximam hebdomadem Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
N
Confitear me haud multum de rebus publicis et Europaeis intellegere, sed puto fore difficile eisdem civitatibus, quippe quae non possint efficere ut cives de Olisponensi foedere consentiant, etiam foedus ferire multis cum civitatibus Africanis et Asiaticis, cum Musselmanis Iudaeisque.
latine
Publicité
Publicité