Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
11 mai 2008

Dies atri !

Hic et proximi dies apud antiquos Romanos inter dies atros et infaustos numerari solebant, quod tunc celebrabantur Lemuria, quibus pater familias “memor veteris ritus ” media nocte surgebat et, per domum ambulans, nigras fabas ex ore jaciebat, dicens: :“Manes exite paterni”, ut familiam a Lemuribus Majorum tueretur. Haec narrat Ovidius in Fastorum quinto libro. Nobis vero est causa altera, cur hi dies atri habeantur. Mox enim praeterierit annus totus (“annus horribilis”, ut aiebat regina Britannorum) ex quo in solio principatus Galliae consedit Caudex, omnium qui eodem munere functi sunt, hominum memoria, majori parti civium pessimus nunc quidem videtur, Cum enim a paulo majore parte populi (quinquagesima tertia e centum suffragiis) mense Majo praeterito haud difficile electus sit, nunc, post annum in potestate exactum, vix a duodetricesima parte e centum approbatur. Quod nunquam tam cito ulli praesidi ante istum accidit. Quae sunt causae praecipuae hujus communis exprobrationis ? Primum, a principio non dubitavit se praebere “Robinum Silvanum” novi omnino generis, nam, cum hic a divitibus pecuniam eripere soleret, quam pauperibus donaret, iste, contra, vix rerum potitus, divitum vectigalia valde imminui jussit, pauperum autem augeri. Postea injunxit ut non solum numerus horarum quibus laborandum operariis est singulis hebdomadibus , sed etiam numerus annorum quibus in vita laborare debebunt erunt, ut otio optime merito frui possent, sensim augeretur. Quin immo, cum pollicitus esset se aucturum “potentiam (vel facultatem) emendi” operariorum, neque id efficere potuit, neque “inflationem pecuniae” impedire. Adde quod in rebus exteris se praebuit novum Fruticis catulum (post Antonii Blairi abitum) milites Gallos in Afganiam se missurum esse ad istum adjuvandum promittendo. Praeterea ejus privatae vitae eventa, cum, divortio subito facto cum sua uxore secunda ( quam coram diurnariis fastuose, die electionis, “suam curam unicam ” vocaverat), mox novam uxorem tertiam duxit, de qua, coram iisdem diurnariis, dixit : “Cum Carola res seria agitur !”, haec vitae privatae eventa, non sine ipsius permissu palam in publicum divulgata, majorem partem seniorum qui ei faverant valde offendisse feruntur. Denique illae mutationes, quas proponit scholis et studiorum universitatibus, a plerisque juvenum non probantur, qui fere cottidie in viis urbium Galliae, et imprimis Lutetiae, exprobrationem suam non sine tumultu demonstrant. Dies atri ! Annus horribilis ! Anniversarius infaustus ! Utinam nobis liceret, tantum aliquot fabas nigras ex ore conjiciendo, domum nostram communem, Galliam, illo vetere ritu utentes, ab ista peste liberare ! Valete ad proximam hebdomadem. Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
N
Debebam "Parvo Nicola" scribere, nam de latronis tui genere quis possit dubitare?
N
Nisi fallor, in libro saeculo quinto decimo conscripto, c.t. Scotichronicon, ille sicarius (sic in libro vocatur) est "Robertus Hode" appellatus, una cum socio eius "Littill Johanne." Saeculo sequente "Robertus Hudus Anglus et Parvus Johannes latrones famatissimi" in Historia Maiore Britanniae tam Anglia quam Scotiae reperiuntur. Qualia carmina de illo latrone etiam famatiore "Parva Nicola" canantur, me melius scit Pastrix noster.
P
Silhanus ? Hoc nomen vel cognomen non novi, optime Peregrine. Silvanum elegi ut ex Gallico versum: "Robin des Bois". Anglicum verbum "Hood" verteretur Latine in "Cucullum". Ergo: Robinus Cucullus tibi magis placeret. Cur non ?<br /> Vale quam optime.<br /> Pastrix
P
Nonne potius Robinus Silhanus?
B
en latin on a pas encore ! tu voudrais pas venir mettre un com ?! ...stp ? :)
latine
Publicité
Publicité