Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
23 mars 2008

"Victi vicimus" sive de Methodo Coué

Hanc sententiam inopinatam (quae quasi paradoxon quoddam sonat) profert servus quispiam in comoedia Plautina, quae Casina inscribitur. Principes nostri, Caudice praeeunte, etsi nunquam Plautum legerunt, et de eo, credo, vix audierunt, servum Plautinum imitati sunt, post electiones regionales quae in Gallia proxima hebdomade habitae sunt. In quibus permulti urbium praefecti quibus ipsi favebant victi sunt, cum in eorum locum succederent homines partium sinistrarum fautores. « Nihil refert » dixerunt aulici et turiferi Caudicis. « Haec non est victoria adversariorum nostrorum, neque inde intellegendum est cives omnino respuere mutationes quas Reipublicae efficere in animo habemus, at contra, pro sua prudentia, affirmare clara voce voluisse sibi videri nos nimis morari eas conficere. Ut igitur iis satisfaciamus, nobis pergendum est eadem via , immo citatiore gradu » Quae versutia ! Et quam distorta interpretatio vocis populi ! Vix inventus est unus aut alter eorum qui victi sunt, qui fateri auderetur se repulsam manifestam accepisse, et, voce submissa, rei culpam conferre in virum istum (cujus nomen non proferebatur) cujus modus vivendi et negotia sua amatoria impudenter gerendi populi partem, imprimis cives seniores, sui alioquin fautores, temere offenderat…. « Victi vicimus » tamen illud, potius quam a Plauto, mutuati esse hi viri mihi videntur a methodo quae a doctore pharmacopola nomine Aemilio Coué inventa est. Ille doctor enim, quem Americani « mercatorem felicitatis » postea cognominarunt, quodam die, cum homo morosus eum persaepe obtunderet, ab eo petendo medicamentum ad curandum morbum quem Aemilius noster non verum, sed ab eo prorsus fictum existimabat, denique tandem ei praescripsit, quasi esset remedium mali, ut assidue biberet potionem quae revera nihil erat nisi aqua distillata, ut aiunt. Verum aliquot post diebus rediit homo ad pharmacopolam gratias ei agens infinitas quod potionis illius beneficio valetudinem suam omnino recuperasset . Postea illud genus medicamenti quo corpus hominis aegri sanatur, per deceptionem animi, ut ita dicam, nomine Latino « placebo » appellatum est.Videlicet methodus Coué non solum in medicina commodissime usurpatur, sed etiam in rebus politicis, ut vidimus, cum candidati victi se vicisse proclamant, sibi impudenter gratulantes quasi nullam prorsus repulsam accepissent… Valete, optimi lectores et lectrices, ad proximam hebdomadem Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
P
Uterque in malam crucem abeat !
N
His diebus Caudex vester videtur omnia sua negotia coram Senatu agere... Britannorum. Nam hodie senatoribus Britannis promisit se plures milites esse in Afghanistaniam missurum, de qua re nullas senatores Gallos rogaverat.

Ideo possum adseverare Caudicem vestrum meliorem esse praesidem quam Fruticem nostrum: quod Caudex saltem alienas sententias curat, etsi non suorum civium, cum Frutex de nihilo et de nemine potius quam de sua potentia augenda et vana de bellandi gloria curare videatur. Debetis vos gaudere!
P
Ego quoque, amanda Regina, te assidue lego, et tuis cogitationibus et affectibus tam eleganter et fervide expressis me semper delecto. Gratias tibi ago maximas pro tuis laudibus, nam nihil est jucundius quam a laudabili laudari.
Bene vive et vale, et perge tuos admiratores delectare.
R
Con gran placer, y luego de mucho tiempo, llego a ti, mi querido amigo para saludarte, para besarte y darte mi amor...Expreso con dicha que leo con frecuencia tus textos, pero ocupaciones mayores me impiden postear...apenas puedo hacerlo en propio...
Te quiero, eres mi orgullo de las letras latinas y un peñón intelectual que colpa y embriaga mis sentidos de princpio a fin...

Mis besos, mi pasión y felicidad cariño...

Para ti, Pastrix
latine
Publicité
Publicité