Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
29 février 2008

Dies undetricesimus m.Februarii

Dies valde singularis. Cujus anniversarius non celebratur nisi semel in quattuor annis. Quod omnes qui eo die nati sunt adducit ut palam affirment se multo juniores esse quam dicuntur , ita ut si quis, puta, senex est octoginta annorum, is jactet se prorsus juvenem adhuc esse, quippe qui diem suum natalem vicies tantum commemorarit. Fortunate senex ! Proximus annus bissextilis (ut nuncupatur) erit annus MMXII (bis millesimus duodecimus). Tunc tandem finem mandati calamitosi Caudicis incipiemus aspicere appropinquantem.Hoc sit saltem nobis alicui solacio. Quasi haec consideratio tempus dolorum nostrorum diminuere posset ! Magia verborum ! Ut ille senex se juvenem esse putat, quia quater tantum diem suum natalem celebravit, nos quoque, quasi saltu quodam effecto super quattuor miseros annos, animis fingimus liberationis nostrae diem propiorem fieri. Heu ! quot et quanta interea perpessuri sumus pericula ! Jam bellicosus noster histrio consilium iniisse fertur augendi numeri militum Gallorum in Afgania collocatorum. Cras paratus esse videtur bellum in Persiam inferre, si Americani jusserint. Unica spes nostra superest, fore ut qui electus erit praeses illius civitatis pacis, non belli, fautorem se profiteatur. In Gallia certe res non melius se habebunt, donec iste in solio suo sedebit, sed bello extero saltem carebimus ! Ceterum, is qui ita turbulente regnum suum incepit, num quiete id perget et perficiet ? Nonne acta diurna Hispanica nuper indicarunt, sua quidem sententia, eum gravissimo morbo laborare, in mente scilicet, id est quasi dementem esse ? Ergo vivat proximus hujus diei anniversarius ! Valete, omnes, et vos qui hodie nati estis, gaudete, et carpite hunc diem quadruplariter… Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
M
De eo quod dicis nuperrime scripsi in articulo cui titulus est "la paraula contra el mur", sc. "la parole contre le mur" aut "verba contra muros" prorrupta.

Blogum meum, si otiosissimus fueris, Gallice legere potes, quia machinam translatoriam ei incorporavi, quam invenies infra apud dextram.

Magno cum gaudio blogum tuum lego, latino pulcherrimo confectum, demonstrans adhuc aliquid esse Galliam, etsi a Pygmaeo cum meretrice sua subiectam.

Vale.
P
Blogum inveni, et tuum facetum commentarium legi. Fortasse in Hispania talia scribi non possunt de Rege, qualia in Gallia de Caudice nostro, sed memento adagii illius de tyrannide et democratia: "Tyrannidi subjectis loqui nefas est , at in democratia viventibus loqui licet, sed nihil prodest"..
M
http://generaliter.blogspot.com/
P
Gratias tibi ago maximas, optime Marti, pro tua erga me benevolentia, et pro tua versione Catalaunica epigrammatis mei, quod tanto honore dignum tibi visum esse non potui non mirari. Sed infortunate accidit ut blogum quod indicas visitare mihi non licuerit, nescio qua de causa....
Vale quam optime, et commentariis tuis nobis favere perge.
M
Epigramma tuum de caudice magno cum gaudio perlegi et apud me (http://generaliter.blogspot.com/2008/03/sarkozy.html) in catalaunicam linguam translatum publicavi. De quo te certum facio ut commentariola quae missa sunt aut mittabuntur legas, si tibi placet.
latine
Publicité
Publicité