Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
3 novembre 2007

Pueri Afri

Quis non meminit fabulae illius inquisitoriae a scriptrice Anglica celeberrima cui nomen est Agatha Christia compositae, quae inscribitur "Decem parvi Afri" ? Nunc vero agitur fabula tristior quidem, et vera, in regione quadam Africae, nomine Tzadia, quae inscribi posset "Centum parvi Afri". Hic est enim fere numerus puerorum nigrorum, in hac terra, retentorum, cum comitibus suis adultis, omnibus Europaeis, qui conabantur eos transferre in Galliam, ubi numerus familiarum certus eos adoptare paratas esse se affirmabant. Nunc, ut dixi, omnes, pueri et adulti, retinentur praesidis Tzadiani jussu, quod haec translatio sine suo permissu incepta esset. Etenim ii qui hoc facere conati sunt ad institutionem quamdam privatam philanthropicam se pertinere asserunt, nihilque aliud voluisse quam salutem afferre pueris orphanis, de medio proeliorum cruentorum a se ereptis, quae in finibus Tzadiae et Sudaniae saeviunt, in terra quae vocatur Darfur, ubi usque adhuc plus quam duo centena milia hominum jam perierunt, dum fere duo miliones solum vertere coacti sunt summaque in miseria, fame et siti laborantes, superesse conantur, quibus institutiones quaedam philanthropicae privatae aliquid auxilii ferre nituntur. Praeses vero Tzadianus affirmat illos pueros non esse orphanos, neque de terra Darfuriana, sed de Tzadia ipsa vi ereptos esse, adultos autem qui eos comitantur nihil aliud propositum habuisse, nisi ut eos venderent vivos et integros, quasi servos, aut (horresco referens !) ut praeberent eorum corporum partes medicis qui iis uterentur ad curandos pueros in Europa. Tales criminationes difficillimae creditu videntur, quamobrem multi putant praesidem Tzadianum potius uti velle his miseris hominibus ut obsidibus ad aliquod commodum assequendum a Gallia praesertim, quae in hac regione numerum haud parvum militum servat, et optat ut se interponat in Darfurio. Quid Caudex noster facere poterit in hoc negotio, cum mavime Caecilia parata esse jam non videatur easdem partes hic agere, quas in Libya in liberandis nosocomis Bulgaris nuper egit...? Miserum Caudicem, quem fortasse jam paenitet praesidem quoquo modo fieri voluisse ! Valete, omnes, optimi lectores et lectrices, ad proximam hebdomadem. Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
P
Sophos ! optime Nemo, commentarii tui semper luculenti sunt. Et quam eleganter conscripti. Sed, quod ad mutationem inter Caudicem nostrum et Fruticem vestrum efficiendam attinet, equidem non assentior. Servate vestrum, nostrum vero speramus, potestatis suae taedio ad conjugem mox rediturum !
N
Semper mihi placet, etsi studiis paene sum confectus et sub carbonibus ad quos vocor fere sepultus, tua, o amicissime Pastrix, eloquentia frui.<br /> <br /> Ut verius tibi confitear, equidem numquam antea de Agathae Christiae illo audivi, quod nobis idem liber altero nomine est notus, id est Decem Parvi Aborigines (vel Indiani, si licet tali modo scribere). Cum huius libri historiam inspicerem, tamen, attonitus sum quoniam, ut recte scripsisti, aliter erat olim vocata haec fabula, et titulo prorsus infando erat illo tempore vendita. Semper miror ob res quas possum discere lingua Latina legenda!<br /> <br /> Sed de Caudice tuo negotioso velim tecum negotium quoddam agere: nam liceat, per me saltem, Caudici tuo miserando suum munus deponere et quiescere, necnon Francogalliam relinquere atque suam uxorem, si modo accipias tuas in fines nostrum Fruticem. Quidni? Nam Caudex superbus potest per legatos (vel potius per uxorem, sed nihilominus per homines pacificos) res agere, cum Frutex quidquam facere sine armis non posse videatur. Si Frutex tuae patriae praesset, et si sciret sub Darfur petroleum latere, quis posset in dubium vocare quin illi pueri orbati vocarentur "tromocratae" et exercitus contra omnes parvulos "periculosos" qui "nostras libertates haberent in odio" mitterentur? Insanae criminationes enim haud difficile creditu videntur moderatoribus insanis, et ille praeses Tzadianus non solus est ex omnibus mundi ducibus qui nullo pacto compos mentis esse videatur.
latine
Publicité
Publicité