Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
28 octobre 2007

Caudex et "circumstantia"

Epigramma in CAVDICEM, in propugnatorem "circumstantium" impigerrimum nuperrime subito conversum Omnia sunt curae tibi, CAVDEX, omnia tractas. Gallorum rex es: Non erat id tibi sat ? Nunc aliae partes optas tibi dentur agendae: "Circumstantia" vis sanaque salvaque sint ! Aër sit purus quem nil contaminet usquam, Unda sit illimis, quam binat omnis homo, Et populis liceat vitam sperare beatam ! Propterea meritis laudibus effereris A cunctis: omnes homines te ad sidera tollunt.... Excepta, CAVDEX, conjuge Caecilia ! Illa reliquit te, cum "circumstantibus" istis, Aëra mutavit... Quis reprehendet eam ? Lutetiae, die 28 m.Oct.MMVII Valete. Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
C
Mihi ignoscite si supra verbis hominis feminaeque potius quam viri mulierisque usus sum... :(
C
Magnam admirationem in me quoque epigrammatem tuum excitauerat. Alius igitur (non alter, sed fortasse tertium aut quartum) tui blogi lector adiuncturus erat. Dubitationem tamen mihi, qui non totum blogum legeram, tolle: homo an femina est qui Pastricis nomen subscribit?<br /> Cura ut ualeas.
C
Salve Pastrix, poeta peritissime!<br /> Magna cum voluptate epigrammam tuam legi.Censeo eam optimam esse. cura, ut valeas!
P
In versu sexto, lege, quaeso, BIBAT non binat. Gratias ! <br /> N.B. In lexico GAFFIOT, invenio verbum "bino, binere" significare "futuo, ere". Ergo, si servare illud verbum in versu malimus, <br /> scibere possumus: "Femina sit praesto, quam binat omnis homo" !!!!
T
Quam pulchros elegos facis, Pastrix docte! Plures, sis, nobis da, alio etiam de subjecto! Et vale semper.
latine
Publicité
Publicité