Olim antiqui Romani sacerdotem suum summum vocarunt Pontificem Maximum, nam pontem facere existimabatur optimum officiorum quibus fungi posset sacerdos et magistratus. Pons enim transeundi a ripa ad ripam potestaem dat, quamvis altus sit fluvius qui eas dividit. Societati humanae nihil fuit utilius quam illi pontes qui fluminum in utraque ripa accolas vicinos proximos facit, cum antea procul tantum et plerumque hostiliter se inspiciebant. Caesar ipse, qui Pontifex Maximus creatus est, nonne in omnibus grammaticis quibus Latine edocti sumus pueri, evocatur in regula illa notissima : " Caesar pontem fecit ", cui commentarius hic adjici solet : Non Caesarem ipsum manibus suis pontem fecisse, sed pontem facere milites suos jussisse. Nunc autem duces vel praesides quidam jam non pontes faciunt, sed saepius diruunt, uter iste Frutex fecit nuper in Serbia, et nunc cottidie facit in Mesopotamia. (Qui, ut Caesar, eos suis quidem manibus non destruit, sed ab aëroplanigis suis eos destrui jubet). At contra qua diligentia muros aedificat (vel aedificari jubet) ! Inter Mexicum et Foederatas Civitates Americae, murum ingentem, et nunc Bagdati in urbe murum novum quo urbis pars ab altera dividatur. Huc accedit quod Israëlianos nunquam reprehendit quod murum contra jus gentium in terris a se occupatis in Palaestina exstruerant. Itaque propono, ut Frutici attribuatur titulum Murificis Maximi, et collegae suo Israëliano titulum Murificis Minimi...
Valete, optimi lectores lectricesque, et dormite bene
Pastrix