Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
1 avril 2007

Ver verum adest !

Decem abhinc diebus, cum in hoc diario haud sine gaudio scribebam : Nunc tandem ver adest, et notissimum carmen Horatianum proferebam quod his verbis incipit "Solvitur acris hiems grata vice veris et Favoni", magis calendario confidebam quam caelo quod per fenestram cernebam, et adhuc potius hiemale quam vernale videbatur. Omnibus enim diebus sequentibus vix aliquot horis sol nubibus et imbribus expeditus apparuit, et temperatura aëris saepe sub decem gradus cadebat, etiam in planitie, dum in montibus nix iterum solum tegebat, summam et ultimam voluptatem nartatoribus et nartatricibus afferens. Hodie tandem, Lutetiae saltem, tempestas re vera vernalis facta est. Quod maximum gaudium omnibus magnae urbis incolis attulit. Popinae et thermopolia rursus inceperunt sedes et mensas extra muros suos in crepidines efferre, ut hospites solis radiis novis fruantur. Mox vestes puellarum minores levioresque fient, non solum crura sed femora (vel femina) curiosis praetereuntibus ostendentes. Quis de hac re queretur ? Nobis quidem viris, in vestitu fere nihil mutabitur, nisi quod aliquanto leviores vestes induemus, sed nihil amplius exhibentes, quasi nihil admiratione dignum haberemus quod ostendere cuperemus... Valete, optimi lectores et lectrices, quibus imo ex corde opto ut hoc novo et amoeno anni tempore, ut decet, fruamini. Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
P
Idée originale de tout écrire en latin!<br /> Un exercice solitaire forcément! Car dans l'océan où nous sommes, aucun poisson ne parle latin...<br /> Cordialement
N
Sane tempore vernali nihil est queretur, praesertim de femoribus conspectis. Quam recte tu hoc habes. Hic apud universitatem nostram periculosum est ambulare ex alio aedificio ad alium, quod adulescentes, non iam alios ambulatores animadvertentes, identidem aspectibus amoenibus avocantur. Sed satis alliterationis; laetor quod per totum mundum, ut apparet, ver solium suum recipit, hieme expulsa.
latine
Publicité
Publicité