Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
19 mars 2007

Attendite !

Attendite, optimi lectores et lectrices ! Est mihi aliquid vobis dicendum. Cum hoc diarium scribere incepi, mihi proponebam ut nullum diem mihi praeteriret quo nullam lineam exararem. Hoc erat ante fere unum annum et dimidium. Quam diligenter conatus sim hoc propositum tenere, non tamen tam accurate quam sperabam, testimonium est quod usque adhuc haud minus quam 444 nuntia hoc loco edita sunt. Infortunate, cum nunc in dies minus minusque tempus mihi vacet ad scribendum, valde timeo ne omittere cogar vetus propositum meum "Nulla dies sine linea", contentusque esse novo, quod erit "Nulla hebdomas sine linea". Dies editionis erit sive Solis, sive Saturni, sive Lunae, ut hodie. Spero vos tam fideliter quam antea perrecturos ineptias meas legere, et si aliquid habebitis quod scribatis, non dubitaturos commentarios semper gratissimos mittere. Ad finem hebdomadis ergo valete, et favere nobis pergite... Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
T
Malo quotidie quam semel in hebdomade, sed eidem voluptati nobis erunt litterae tuae, Pastrix optime.
L
Salût, mon cher Pastrix.

Aujourdui c’est le jour international de la francophonie et dans la radio de ma citroen j’ai écouté seulement de la musique francaise ou francophone (Rameaux, Messiaen et aussi Brel et Yves Montand)

J’ attends avec impatience que tu nous informes le nom de l’editeur de la version française des poemes de Monsieur Janus Secundus, lors de la publication…

Vale et valete.
Ludovicus
latine
Publicité
Publicité