Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
31 janvier 2007

Vetitum fumare !

A crastino die vetabitur fumare tabacum omnibus in locis publicis Galliae ! Quod jamdudum passim vetitum erat : in traminibus, in stationibus ferriviariis, in aëroplanis, in tabernis, in cauponis, et a longo tempore antea in theatris, in cinematographeis, in odeis, in museis, nunc pertinet ad omnia loca publica. Sine dubio hoc consilium sanitatis publicae causa captum est, sed magis atque magis in dies animadvertimus libertatem nostram deminui. In autocinetis, in aëroplanis, etiam in aliquibus autoraedis longis, zona securitatis cingenda est. Ubique et qualibet noctis et diei hora instrumenta cinematographica nos speculantur. Chartularum magneticarum opera omnes nostrae translationes attente notantur. Si quodam morbo afficimur, et cura medici nobis opus est, hoc in ordinatro administrationis sanitatis publicae inscribetur. Si, etiam non ut reus sed tantum ut testis alicujus eventus, in custodiae publicae grapheum quoddam introductus eris, A.D.N. (nescio quomodo Latine dicitur) tuum praecipient et in schedulis suis servabunt, quasi propter tuam praesentiam vel brevissimam in custodia mereres, ut suspectus in perpetuum existimareris. Longum est enumerare omnes hujus generis casus qui ad memoriam nostram infortunate revocant quae olim legimus in illo libro cui titulus est 1984 ! 'Magnus Frater' procul non abest. Valete, omnes lectores et lectrices, et dormite quiete, quamdiu Magnus Frater vos non speculatur... Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
latine
Publicité
Publicité