Apud Romanos hodie 3O m.Jan. celebrabatur Pax. Meminerimus enim versuum Ovidii in fine libri primi Fastorum, ad mensem Januarium pertinentis: "Ipsum nos carmen deducit Pacis ad aram // Haec erit a mensis fine secunda dies". Hunc morem, ad aram Pacis congregendi, jampridem obliti sumus. Utique Pax (cum littera maxima) jam apud nos non exsistit. Ut olim Astraea, Dea Justitiae, hominum sceleribus a terra expulsa in caelum refugit ("Ultima caelestum, terras Astraea recessit", canit idem Ovidius), ita Pax jamdudum planetam nostrum reliquit. Interdum, inter duo bella, in angulo quodam terrae, sublucet specula pacis, sed non diu. Nunc quoque, dum oculi nostri et aures nostrae ad loca quaedam attrahuntur, ubi plus cruoris effunditur quam alias, non tamen desinunt reliquae partes mundi sanguine manare. Nusquam Pax vera regnat, exceptis paucis in locis et omnino non diu. O si 'fata deum flecti sperare precando' possemus (verbis Sibyllae Vergilianae neglectis), quanto fervore, ut Romani antiqui, oraremus : "Pax ades, et toto mitis in orbe mane!" Sed Pax et Astraea, ambae Deae, e caelo descendere nolunt, adeo eas piget societatis hominum !
Valete, omnes lectores et lectrices, et dormite in pace.
Pastrix