Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
22 janvier 2007

Nimium sanguinis...

Quam rectissime mones, optime JLCG ! Ubique nimium celebrantur et commemorantur viri qui famam suam assecuti sunt sanguinem effundendo, sive duces exercituum, sive navarchi, sive reges vel tyranni fuerunt. Rationem inire conatus sum viarum Parisinarum nominibus horum carnificum aut proeliorum quae commiserunt nuncupatarum, nondum finivi, sed conicio plus quam viginti vias ex centum in honorem horum aut illorum nominatas esse. Et puto idem comperire posse in plerisque urbibus mundi. Eodem modo in historia uniuscujusque nationis, praecipuum locum semper tenent ejusdem generis duces et proelia, et secundum demum locum homines pacifici, benefici, artifices, scriptores, poëtae. Donec historia ita docebitur, et donec viae et plateae urbium celebrabunt res ab exercitibus gestas, non discent homines vivere in pace. Etiam in aede Parisina quae 'Pantheon' vocatur, in quarum fronte inscriptum est "Viris magnis suis patria grata (dedicavit)", qui sunt illi "viri magni" ? Certe in iis non desunt scriptores et philosophi clarissimi, sed multo plures numero sunt duces, praesertim ex Bonaparti sociis, quorum nomina potius merebantur ut in oblivionem sempiternam venirent... Valete, omnes, et pax sit vobiscum. Pastrix PS In nuntio meo hesterno, pro 'secatum' 'sectum' et pro 'interrumptionem' 'interruptionem', legite, quaeso. Gratias.
Publicité
Publicité
Commentaires
latine
Publicité
Publicité