Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
17 décembre 2006

Saturnalia

Die 17 m.Dec. Saturnalia Romae incipiebant. Quot dies durabant feriae illae, quibus ordo societatis quodam modo invertebatur ? In annotationibus ad Fastorum librum Ovidii adjunctis lego haec : " 17 Dec. (a.d.XVI Kal.Jan.) Saturnalia incipiunt, et per tres dies durant, quibus adduntur Sigillaria, quae septem dies complent ". Etenim apud Macrobium (in libro Saturnaliorum), leguntur haec: " Abunde jam probasse nos aestimo Saturnalia uno tantum die, id est XIV Kal.JAn., solita celebrari, sed post in triduum propagata, primum ex adjectis a Caesare huic mensi diebus (nam ante Caesarem mensis December viginti novem tantum dies habebat), deinde ex edicto Augusti quo trium dierum ferias Saturnalibus addixit; a XVI igitur coepta in quartum decimum desinunt, quo solo fieri ante consueverant. Sed Sigillariorum adjecta celebritas in septem dies discursum publicum et laetitiam religionis extendit." Nihil novi sub sole: semper cupierunt homines ferias suas longiores laborisque sui tempus brevius fieri... Olim per ferias Saturnales, tribunalia et scholae clausa erant, bellum gerere, de reo supplicium sumere, artem quamlibet exercere, praeter culinariam (!), nefas erat. Munera inter amicos commutabantur ; servi omni labore immunes, toga praetexta induti, cum heris suis libere jocabantur, qui eis vicissim serviebant. In quibus singularitatibus recognoscimus multas consuetudines nostras quas adhuc servamus variis temporibus anni, quanquam palulum mutatae et, ut ita dicam, baptizatae pleraeque ad nos pervenerunt.
Publicité
Publicité
Commentaires
N
Satis bene possum intellegere cur fas fuerit Romanis artem culinariam etiam per ferias exercere. Gratum, et nullus labor, est mihi cibum sapidum bene parare, cum tempus sit mihi.
latine
Publicité
Publicité