Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
10 décembre 2006

Puer, affer mihi jugurtham !

In "Epistulis Turcicis" , ab Augerio Ghislenio Busbequio (1522-1592), oratore a Romanorum rege Ferdinando hujus nominis primo legato ad Soleimannum Turcarum imperatorem, conscriptis, rem vere miram et singularem repperi, quam putavi dignam cujus mentionem faciam in hoc diario. Cum auctor noster scriberet de victu et moribus Turcarum (quos optime percepisse videtur), non pratermisit quominus mentionem faceret de lacte coagulato quo delactabantur (et nos quoque hodie) et quod ipse Busbequius vocabulo Graeco appellat oxygala, id est lac acidulum, addidit Turcice id nuncupari Jugurtham (cum littera maxima). Quod satis bene respondet verbo quod nunc scribitur in lingua Turcica hodierna 'yogurt' ( cum signo diacritico super littera 'g' simili nostro circumflexo inverso quod indicat 'g' non esse enuntiandum, sed illo tempore haec littera sine dubio audiebatur). Estne ibi congruentia fortuita an revera nomen hujus cibi oriri potest a rege Numidarum illo, qui tam diu Romanum imperium lacessivit ? Cur non ? Utcumque res se habet, diligenter quaesivi etymologiam vocabuli Turcici, nihilque repperi nisi 'originis ignotae, praeterea quod additur verbum temporale esse 'yogurtmak' significans 'coagulari', sed nonne manifestum est verbum temporale exortum esse ex nomine, at non secus ?.. Posthac ergo, si in popina cupitis ad secundam mensam sumere lac coagulatum, nolite dubitare ad puerum clamare: " Age sis, puer, affer mihi jugurtham", non metuens ne, sicut Lazarus ex sepulcro surgens, ferox Numidarum rex ante te subito appareat... Valete, optimi lectores et lectrices, in crastinum, et favete nobis commentariis vestris.
Publicité
Publicité
Commentaires
N
At, si vero velim regem vafrum cum fragis in poculo perparvulo poscere, quid ministro dicam? Si "Jugurthum" poscam, modo cibum ex lacte paratum mihi afferatur.
latine
Publicité
Publicité