Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
5 décembre 2006

Aelurophilia

Aelurophilia Graece significat 'amorem felium vel cattorum'. Qui amor, ut videtur, nunquam affecit antiquos Graecos et Romanos. Nusquam in antiquis litteris de hoc animali tam pulchro, tam suavi, tam blando agitur. Etiam apud Isidorum Hispaliensi vix nominatur ut 'musio', quod muribus infestum sit, aut vulgo appellatus 'catus' (sic), 'a captura', aut quod 'catat', id est 'acute videt'. Nusquam dicitur quo verbo ejus vox significetur, ut latratus canis, rugitus leonis, barritus elephanti, 'mugitusque boum'. Sed quod etiam magis mirandum est, ne apud Plinium quidem, qui de fere omnibus animalibus suo tempore cognitis tractavit, ulla mentio nostri catti invenitur. Nulli deo vel deae consecratus est, ut aquila Jovi, pavo Junoni, noctua Minervae, columbae Veneri... At contra in Aegypto, non solum adorabatur dea quaedam, nomine Bastet, capite felino venusto praedita, sed etiam inventae sunt ingentes 'catacumbae' ubi erant deposita complura milia cadaverum felium medicatorum ('momiarum'), quod felem apud Aegyptios in numero animalium sacrorum habitam esse manifestum facit... Hoc sit satis de felibus dictum ab aelurophilo... Valete, omnes, et dormite bene Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
latine
Publicité
Publicité