Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
11 novembre 2006

Commemoratio

Hodie apud nos Gallos fuit dies feriatus, ad commemorandum armistitium quod inter Galliam sociasque ejus et Germaniam transactum est anno 1918 (MCMXVIII), id est ante 88 annos. Galli, ut omnes sciunt, commemorationibus et celebrationibus, et praesertim si occasionem praebent otiandi, multum delectantur. Hodie, infortunate, Saturni die, nullus dies feriatus plerisque hominum additus est, qui hoc die utique non laborant. Sed nonne mirum est, post tot annos, et tot bella facta, e quibus evadimus sive victores, sive victi, quod adhuc non desivimus commemorare illam victoriam tam longinquam ? Verum est illud bellum cruentissimum fuisse, adeo ut milites qui ei superfuerunt id vocarent 'ultimum ultimorum', quasi postea non posset oriri aliud bellum. Nam nemo tunc animo fingere poterat humanitatem superfuturam alii bello, quod necessario etiam cruentius prioribus foret, cum progressu armorum quibus civitates totae temporis momento dirui possent. Post viginti annos tamen aliud bellum ortum est quod, ut praedictum erat, multo cruentius fuit quam prius, neque ipsum fuit 'ultimum ultimorum', nam id secuta sunt multa alia, et adhuc saeviunt in variis partibus orbis terrarum...Homines sunt, et tamen inhumanum nihil alienum sibi putant ! Valete, optimi lectores et lectrices, et dormite in pace... Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
N
Heri de Hilaria rogavisti; fore ut numquam suffragio eligatur sentio. Illa, propter calliditatem et loquendi fortitudinem, Optimatibus (vel "Republicanis") est invisa. Praesertim ne potestas in manibus feminae cadat verentur; multi Optimates sentiunt, etiam vicesimo primo saeculo, mulieris esse liberos parere et cibum coquere et domi manere, et viri esse uxorem regere et Iesum adorare. Isti (etiam mulieres Republicanae) ex Proverbiis caput tricesimum primum saepe commemorant: Hilaria autem est femina fortis et in se potens. Electam in Senatum erat in Novo Eboraci, sed omnium civitatum moderatrix numquam creabitur nisi Iesus ipse ex caelo delapsus rusticos nostros castigaverit (et librum proverborum abrogaverit). <br /> <br /> Et si Iesus ipse reveniret, et si pro aequalitate et pace et libertate et caritate praedicaret, Optimates illum denuntiarent ut Popularem et patriae proditorem.<br /> <br /> Undecima die undecima hora nos quoque olim pacem celebravimus, ut tu scripsisti apud Gallos adhuc factum esse; sed hodie nos milites veteranos commemorant, saepe cum fasciolibus aureis in quibus est scriptum: "auxiliamini nostros milites in Iraqia positos." Quis dicet, "remove nostros milites ex Iraquia?" Nonne ex bello inusto milites revocare sit eis auxilio maximo?
latine
Publicité
Publicité