Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
8 novembre 2006

O gratissimam repulsam !

Repulsam sibi quidem amarissimam, cetero fere autem mundo gratissimam tulit hodie a populo suo Frutex, bellicosus arrogansque praeses Americanus, cum majorem suffragiorum partem consecutae sunt partes ei ipsi, sed imprimis bello Iraquiano adversae. Jam administro ejus exercitibus praeposito deponendum statim fuit munus suum. Fortasse alii scelerum ejus conscii ad idem consilium redigentur. In plerisque externis civitatibus gaudium magnum, hoc nuntio cognito, eruptum est, si non apud gubernatores, in animis certe populorum. Quanquam haud facile erit isti bello injurioso et cruentissimo finem facere, adeo multo difficilius bellum quodlibet finire quam suscipere. Ut nos vidimus olim in Indochina et in Algeria, et Americani ipsi in Vietnam. Et eo difficilius est si neutra pars evadere potest victrix neque victa, id ipsum quod evenit in bellis quorum mentionem modo feci. Nam si unus ex adversariis se victum confitetur, bellum 'ipso facto' finitur, et nihil restat nisi ut victor victum adjuvet ad denuo surgendum, ut evenit post bellum universale secundum Germanis et Japonibus. Sed in hoc de quo agitur, quomodo se gerere poterunt Americani ? Num conabuntur, omnibus modis, victoriam aliquam, etiam ad speciem, quam citissime consequi, antequam terram relinquant quasi propositum suum assecuti essent ? An paulatim decedent, et inter factiones, quas ipsi foverunt, bellum inexpiabile saevire sinent ? Macti animis, novi legumlatores, opus tam arduum suscepturi ! Valete, omnes, et dormite bene Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
P
Quid de HILARI ?
N
Laetus sum, quod Optimates, qui « Republicanos » se nominant, repulsi sunt, praesertim in Virginia, ubi olim habitabam et ubi Georgius Allen est victus. Iste vir imprudens et odiosus repulsam meruit, et, propter repulsam istius, sine dubio propter unum verbum eius, Optimates potestatem in Senatu amiserunt.<br /> <br /> Pro dolor, nuper puellam iucundam et pulchram cognovi; "pro dolor" dico quod die Mercurii illa me certiorem fecit illam esse Optimas. Non possum intellegere quomodo puella tam callida quam illa Optimatibus suffragium dare posset. Sed hac in civitate, ubi nunc habito, plurimi, si haud omnes, sunt Optimates.<br /> <br /> Etsi repulsi sunt Optimates hac hebdomada, duobus annis suffragia iterum danda erunt. Vereor ne si Populares candidatum idoneum invenire possint (et Albertus Gore et Johannes Kerry haudquaquam idonei erant) proximus moderator noster ex Optimatibus creatus erit. Hoc tamen est certum: ille vir non erit Georgius Allen.
latine
Publicité
Publicité