Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
1 novembre 2006

De cucurbitis, sanctis, et mortuis.

Heri fuit dies festus cucurbitae dedicatus, nescio cur. Hic mos nobis tradiderunt Americani, qui ipsi a nescio quibus tribubus Celticis eum mutuati erant. Hoc anno tamen in Gallia quidem minus celebratus est quam annis proximis, quando in omnibus tabernis ostendebantur cucurbitae ab intus illuminatae cum foraminibus loco oculorum et ore distorto, necnon sagae foedae cum capitis tegmine nigro turbinato et scopis pro vehiculo inter femora. Deinde hodie dies festus celebratur omnium sanctorum, qui utrum sint numero plures an pauciores quam cucurbitae nemo novit praeter Deum. Denique cras dies erit mortuorum, quo multi homines coemeteria adibunt (plures tamen hodie ierunt, quia dies erat feriatus), ut videant num mortui sui in pace bene requiescant. Ego quidem nullum horum trium dierum commemoravi, commemoro aut commemorabo, nam mea nihil refert de cucurbitis, neque de sanctis, neque de cultu mortuorum, materialiter quidem praestato, ut ita dicam. Quod me non impedit quominus persaepe de mortuis meis cogitem cum pietate et gratissimo animo, sed sepulcra quid ad me ?... Valete, omnes lectores et lectrices, et commentariis vestris pergite nobis favere. Pastrix.
Publicité
Publicité
Commentaires
N
Nullos versipelles in viis nocte Martis vidi: modo greges ebriosi ululantes, similiores canibus subantibus quam lupibus raptoribus atra in nebula, audiebam. Totam per noctem. Sed ego non poteram via lata gradi, ut aiunt; oportuit me domi pensum scribere.

Multas cucurbitas ego quoque hac hebdomada vidi, et vero, ut dixisti, cucurbitas non numeravi. Nullas autem confregi (quod olim erat mos).

Aut ille dies taediosior factus est quam olim mihi videbatur, aut ego taediosior sum factus.

Neque omnium diem sanctorum neque cultum mortuorum nos celebramus; nostra interest personas gerere et convivari et pergraecari... et, ut videtur, in viis ebrii ululare.
latine
Publicité
Publicité