Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
2 octobre 2006

Adsum

Iterum adsum post paucos dies intermissionis. Sed mihi videor solus adesse ! Nemo enim ex lectoribus et lectricibus meis, qui nobis favere solebant, nuper apparuit. Verum est tot diaria in interreti edi, et inter ea in dies plura Latine scripta, ut fere nullum tempus vacet, si legere omnia cupis, ad scribendum tuum proprium. Hoc est quod perincommodum factum est in rerum progressu : contra ac quod dicit proverbium (Gallicum quidem): abundantia rerum bonarum non nccet, evenit ut, si plura bona tibi sunt quam quibus uti possis, taedium quoddam animum tuum invadit, et omnis cupido te relinquit. Ut puer placentorum vel cuppediarum cupidissimus, si eum adducis in locum harum rerum refertum, de quibus tot quot appetit sumere ei liceat, mox cupere eas desinit, et eum taedet vel eas aspicere. Fortasse tale nobis accidit, cum in interreti tam multa nuntia, tam multa diaria, tam diversa, tam varia, invenimus, ut quasi desperatio quaedam nos occupet inveniendi alicujus novi ... Valete, omnes, et dormite bene. Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
R
Happiness with capital letter,
friendship with love,
emotion with firmness,
temperance with love,
all that and more sound you
for this woman...
Thousand lives it would give for having the sky and the land in my hands,
the love between brothers,
forces to orientate and a voice to make myself to listen.
To walk with foothold, to embrace with nice hands all that and more...
Friends, friends of the heart it is one day to love is one day to remember...
Only God knows what will come...
The love always I have practised,
the love always I will practise and to him always public inspector I will be...

Mit der Liebe immer und dem Glauben an die Welt...

Gratias tibi Ludovicus, Pastrix et amicis Máximus et Karklaus

Vel Regina Noctis...
G
Reginae Noctis et Nemini

Gratias, Regina, tibi ago ob mihi librum Deleani auctricis monstrandum.

Inveni eum apud Amazon.com.

Certus sum esse debere librorum scholasticorum latine docentium multas alias series quae certant cum Deleano spatio in curriculo Franco-Gallico ubi latina lingua etiam nunc docetur et si possis horum librorum aliorum putare, sit mihi pergratum ad eos cognoscendos.

Iterum gratias, Nemo, eidem. Scio omnes hos textus, sed quae momento temporis hoc mihi student sunt modi et textus nunc usurpati in collegiis et lyceis Franco-gallicis.

Gratias iterum, amici.
Gregorius
P
Ad Gregorium: Puto libros quibus plerumque utuntur in Universitatibus ad usum eorum qui vocantur "Grands Débutants", id est 'Tirones (vel incipientes ) adulti' esse eos quibus tituli sunt: "Initiation à la langue latine et à son système" et "Initiation à la langue latine et à la civilisation romaine" auctrice Simone Deléani, domo editrice "SEDES", quae eos vendere potest per interrete. Pretium est prioris 29 €, alterius 20€..
Ad Reginam Noctis: Tausend Dank für deine freundliche Worte. Wir alle lieben dich.
L
Ich weisset nicht was soll es bedeuten dass ich so traurig war...

Me faltabas TU, O REGINA CORDIUM NOSTRARUM!

Vale semper.
Ludovicus
R
Schließlich kann ich in Ihrem blog landen. Meilen von Besetzungen ziehen sie, zwischen Reisen, Schreiben und geheimen Tränken um...
Trotzdem immer las ich Ihre Kommentare. Ich gratuliere der in ihnen gestellten Begeisterung.

Mit Liebe!
latine
Publicité
Publicité