Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
15 juillet 2006

Quis novit Hastivibracem ?

Ut ex eventis atrocibus quae in variis terrarum orbis regionibus indignatione et commiseratione nos afficiunt paulisper evadamus, vos rogabo, optimi lectores et lectrices, numquis vestrum noverit quis sit HASTIVIBRAX ? Hoc nomen hoc ipso die inveni in libro in Latinum verso. Valde miratus sum, nam excogitare non poteram quem designaret translationis auctor hoc vocabulo insolito. Mos certe erat quondam, tempore Renascentium Litterarum quod dicitur (saeculo decimo sexto), multa nomina scriptorum aequalium in Latinum aut in Graecum vertere, ut Melanchthon pro Schwarzerd, Agricola pro Bauer, et plura alia. Sed hodie haec consuetudo jam non saepe servatur, et praenomina sola plerumque vertuntur. Ergo quis esse potest ille Hastivibrax ? Nomen certe consuetudines plus minus immoderatas significans, ut pleraque nomina desinentia in -ax : edax, bibax, emax, audax, contumax, pertinax, loquax, mendax... Quis ergo erit ? Ah puto vos invenisse : Hasta + vibrare . Est auctor Anglicus celeberrimus, qui multa dramata composuit, et anno 1616 mortuus est.... Ejus nominis prima littera est S.... Valete, et pergite mihi favere commentariis vestris.... Pastrix. P.S. Mihi videtur intellexisse, commentarium SKIASONAR(is) legendo, eam esse feminam. Num recte intellexi ? Si ita est, Dulce somnium...
Publicité
Publicité
Commentaires
N
Num in eodem libro in quo HASTIVIBRAX invenisti etiam eruca et cuniculus albus et petastator insanus in terra mirabili inventi sunt? Cur Hastivibrax in hoc mirabili libro Carollis nominatum sit et quid faceret, meminini non possum, sed in glossaria nomen illud vidi.
S
miror quia sic nomen auctoris praeclari vertimur quodam die discipuli et ego, ad paulum ludendum cum lingua. sane ignara eram ut aliquis in libro eodem modo fecerat.
bene facis conans non semper cogitare de rebus atrocibus qui mundum`percutiunt hoc tempore. nonnumquam necesse est, etsi id non sibi vult alienum eis esse vel agere sicut si non exstarent.
magnae fortunae quam habemus tantum
quia in bona parte orbis nati sumus saepe obliviscimur. quam stultae viderentur querulae cotidianae nostrae si semper eius memores essemus!
de ceteris, recte`putas de condicione mea, sed iam de hoc dixeram in secunda epistula missa in qua gratias tibi dabam. igitur, suspicor te non legisse.

Ad Thersitem nunc, tibi assentior. cum de grege dico volo significare mentem et conscientiam propriam amittere. bonum est inter alios versari, familiaritates habere et servare et optimum omnium amicitia. attamen, si necessarium esset, credo me mallem solitudinem antequam in me ipsam et contra eae quae recta mihi videntur tantum ad sentiendum me partem gregis cuiusdam esse ire. quia saepe turmae amittunt totum sensum iustitiae et sicut ferae se gerunt.
Omnes sane habemus obscuritatem quandam -pars Menadum, dicere soleo- sed malo eam modo privato vivere (re vera, forsan nimis privata sum -idiota, potius,et sensu graeco et hispanico?-)
R
Hello Pastrix:

Do not believe that I have forgotten you, but there are great the occupations that have supported me a few days removed from the blog...
I send my fondness to my friends, an affectionate kiss to my protected one that is more remote than I for what I see.

Mi nombre es mi ausencia
mi mundo, mi pesar.
Eres tu mi mundo...
eres tu mi soledad.

¡Hasta el próximo encuentro!
latine
Publicité
Publicité